# Libelli quinque 292

Girolamo Cardano, Libelli quinque, SEGMENTVM VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/292
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/292

In coniunctione autem fuit serenitas permanens, nam lod dominus est Mars, & ctiam anguli unius, alterius autem Sol, & Sol & Mars in siccis, & coniunctione infra terram existente, ambo superiores, & Soli, supra terram, in aereis signis, & luminaria cum umbilico pegasi, naturae Martis Mercurij, nec obstitit nisi sextilis Martis am Venere. Cum igitur Mars & Venus essent infra terram, perseuerauit serenitas usque ad diuiduam Lunam primam, atque etiam post, cum Mars & Iupiter ac Mercurius dominaren tur, eratque Iupiter quasi in opposito Mercurij. Sed quia Venus in angulo, in aqueo signo itized b GOC Dis 113 ¶ Niues etenim suo tempore mediocres, frugum indicant abundantiam, occidunt enim uermiculos, & terram calefaciunt. 114 Cum Luna iuerit ex absidis opposito ad absidem, nodis ropinqua, & iuxta Solis uiam, ad Solem appropinquans uel eius oppositum, cum nimboso sydere, uel in aspectu Saturni, ab opposito absidis discedens, imbres diuturnos commouet. 115 ¶ Omnes magnae constitutiones in hyeme, ad niues procliues sunt, & in uere ad uentos, & in aestate ad grandines.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
