# Libelli quinque 296.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 296.1 to 296.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/296.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/296.1

οὺς σὴσελConsiderandum est igitur denuo in tempore, fuit itaque in reuolutione, Mercarius dominus ascendentis, & in quadrato Saturni, in loco magni infortunij radicis existentis, & Luna fuit in sexto loco damnata, & cum direxeris locum Saturni interfectoris in hac reuolutione, & genitura ad ascendens perueniet in diebus 536. sed ad corpus Iouis in 328. diebus ad unguem, & ipse interfeat se in 327 die. Et manifestum est, quod in hac cee iij reuolus zed byGoogle veuolutione, ambae infortunae fuerunt in secunda statione, & Mars in angulo, & Luna cum eorde Scorpij, & Venus cum cauda, & Mercurius iuxta locum proprium. Et si quis dicat, quod Venus est in trino Iouis & Saturni, respondeo quòd Venus fuit infortunata ab initio geniturae, & ideo non potuit iuuare in hoc, est etiam inimica loco, in quo est Iupiter, & Saturno infortunati, & Iupiter infortunatus fit ocasor, & iam dixi, quomodo Virgo est signum per se infortunatum, & nullus planeta supra terram est, nec in angulo aliquo, nisi Mars ipse. Hanc uero tantam causam, adiuuit constellatio existens regia, in as parte Scorpij, trium stellarum in signifero existentium, tertiae magnitudinis, de natura Martis, ac parum Saturni, unde etiam in reuolutione, Saturnus interfector fuit cum illis: & dominus octaui loci, cum loue domino septimi loci. Manifestum est igitur, hanc genituram esse magnum exemplar ueritatis astronomicae, quae à nobis per aphorismos & reliqua ostensa est, ipsa uoro genitura apud innumeros extibat, cum ille nulli non eam ostentaret, deceptus à quodam sycophanta, qui ei mira pollioebatur, cum uero apud me non esset, absoluto penitus opere, transmisit eam ad me, ex Bononia, Constantius Bononiensis. 130 Mercurius, cum fixis foelicibus, de natura Iouis, Martis uel Solis, dat uulgarem eloquentiam, tum magis, si magnae fuerint, cum syderibus Saturni, ingenium profundum, & hebetem persuadendi uim. 131 Mercurius, maiorem habet uim ad artes infra terram, ad eloquentiam supra. 132 Facundia in scribendo uel in orando aliena lingua, con stat ex praeceptis, ac natura, ideo nemo potest esse perfectus. ¶ Lunae dispositio, in sacerdotio significando apud Christianos, & Saturni, maior est, ut hic impediat, illa impediatur. 134 ¶ In uoluntarijs actionibus, coguntur homines ab astris, ob affectum cum ignorantia. 135 Planetae maximam habent in nocendo uim per tantum temporis, quantum durat retrogradatio futura. 136 Et uis in orbe suo, ac in signifero, per spacium sui retrocessus, alia sui luminis.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
