Latin
297.5 to 297.6
Girolamo Cardano, Libelli quinque 297.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
166 Geniturae ualidae, regna mutant. Debiles autem ab illis immutantur, &fortunam illorum sequuntur. Validas autem dico, etiam quae malis potentibus subijciuntur. 167 Significatores loci mortis, cum fixis splendidis existentes, mortem praecognosci facient. Martis &Solis, quia uiolentae, &cum mandato reliquorum errantium, prodigijs. 168 Ciuitatum excidia praesagia habent, nam interitus significatores cum insignibus fixis necessario erunt. 169 ¶Cum dominus ascendentis aut Luna in opposito aut qua drato fuerint infortunarum, in reuolutione, natus detrimenta magna patietur. Si autem cum illis fuerint, peraget mala, &detrimenta inferet. Quod si cum hoc locis inimicis, infortunae dominentur, patrabit &patietur. fff 1532. die 20 Nouembris, Cor coeli, 2249. Christophorus Porrus. h o. 44. ascendens meridionalis, in uentre anguis. 2. 0. 42. descendens septentrionalis. &In nodo meridionali anguis. 4 In nodo, Borealis tamen o. 43. +2. 9. Borealis in uentre anguis. D cum cauda Leonis. Rari admodum aasus genituram raram esse decuit. Multos ego, imo pene innumeros laborantes fluxu urinae uidi, quos medici, dum Diabeten fingunt, ferme omnes ocanderunt, alioqui incolumes futuros.