# Libelli quinque 297.5-6

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 297.5 to 297.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/297.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/297.5

166 Geniturae ualidae, regna mutant. Debiles autem ab illis immutantur, & fortunam illorum sequuntur. Validas autem dico, etiam quae malis potentibus subijciuntur. 167 Significatores loci mortis, cum fixis splendidis existentes, mortem praecognosci facient. Martis & Solis, quia uiolentae, & cum mandato reliquorum errantium, prodigijs. 168 Ciuitatum excidia praesagia habent, nam interitus significatores cum insignibus fixis necessario erunt. 169 ¶ Cum dominus ascendentis aut Luna in opposito aut qua drato fuerint infortunarum, in reuolutione, natus detrimenta magna patietur. Si autem cum illis fuerint, peraget mala, & detrimenta inferet. Quod si cum hoc locis inimicis, infortunae dominentur, patrabit & patietur. fff 1532. die 20 Nouembris, Cor coeli, 2249. Christophorus Porrus. h o. 44. ascendens meridionalis, in uentre anguis. 2. 0. 42. descendens septentrionalis. & In nodo meridionali anguis. 4 In nodo, Borealis tamen o. 43. + 2. 9. Borealis in uentre anguis. D cum cauda Leonis. Rari admodum aasus genituram raram esse decuit. Multos ego, imo pene innumeros laborantes fluxu urinae uidi, quos medici, dum Diabeten fingunt, ferme omnes ocanderunt, alioqui incolumes futuros.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
