Latin
299.1 to 299.4
Girolamo Cardano, Libelli quinque 299.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Octobris, ho. 3. mi. o. à meridie. Romae. π π2 Cor coeli, 647. Franciscus Marsilius Ro. gnum in ea cuentum acadisse dicens. Tertiam autem partem Aquarij in ascendente statuerat, non 17. cum non ex dato tempore, sed iuxta sua placita, umpus contraxisset. Tunc ego inspidens dixi, uir hic Saturuinus est, ac melancholicus. tum ille, unde hoc? tum ego. quia ascendenti praeest Saturnus, &illius oppositam partem tenens, ipsum re spiat, estque Saturnus in Leone, qui tristitiam auget. Inde subiungo, Habet autem blanda uerba &leuia, uideturque mitis &pladdus. Tum ille, cur hoc? Quia (respondi ego) Aquarius humanum est signum, Saturnusque tales fact, qui uerbis sint blandi. &caput, (quod maximum est) in ascendente, mites moribus &uerbis facit. Inde dum inspioerem, subijcit ille, ad unguem oerte, ut nihil melius, hominem expreßisti, sed hoc minus mirum, cum id soleas facere, &faclius sit, ut tu fateris, sed si libet, reliqua persequere. Tum ego, indubie hic mala morte morietur. At ille, unde hoc? respondi. Saturnum habet damnatum, cum cauda, in septimo loco, iuxta nostra igitur prinapia male peribit. At ille, sed quo demum mortis genere? hic ego inquam, suspendio, Vnde hoc? ille. Quoniam Saturnus, cum cauda, in septimo loco, suspendium, cum infortunatus fuerit, ostendit. tum subijcio, sed postquam suspensus fuerit, cremabitur. Hic ille ualde admirans, unde hoc? Quia Saturnus est in Leone infortunatus &Sol infortunatus, eum ex supremo pulsat: aadit enim in Libra, &Iupiter est inimicus ascendenti, cadens in Virgine: &Mars etiam est in Leone &cauda, significat comminutionem corporis, quae in suspendio non accidit, ideo proculdubio mandato Iudicum, qui à Ioue significantur, corpus eius igne dißipabitur. Tum ille, dic causam, cur sic sit moriturus? Inspiciens, uidi Mercurium eleitatum in Scorpione, in quadrato Martis, propterea iudicaui, quod laboraret cum igne, &quod esset falsarius, quia Mars anguli decimae dominus fuit, &quia Mercurius erat in sextili Iouis &Veneris, cadentium in Virgine, ostendit, quòd omnis delectatio, &lucrum, erat ex falsiate, &etiam, quia Sol recipiebatur à Saturno, &recipiebat illum, ideo dixi, quòd hoc erat aausa monetae falsae, ut dici solet. Interroganti causas, ex plicui illas. tum ille, quo tempore haec erunt? respondi ego, iuxta annos xxxviij, cur ille inquit hoc?