# Libelli quinque 299.5-7

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 299.5 to 299.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/299.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/299.5

quia (ego respondi) omnes, planetae hoc significantes, erant in occidentali parte, ideo significibant, post consistentiam hominis, idest post XXXν. annum, & quia constitutio erat ualida, & planetae in angulo, ostendebat, quod hoc futurum esset aeleriter, & maxime, quia erant planetae orientales à Sole, ideo statim post xxXv, idest iuxta xxxviij. & etiam quia tunc ferme (sed non poteram supputare) oppositum Iouis significatoris mortis, perueniebat ad Lunam. Tunc ille admiratus artis potentiam, coepit narrare omnia haec, cuon nihil ego scirem, & quod esset cuiusdam, qui propter adulterinam pecuniam ad ignis supplicium esset condemnatus, quod supplicium fit, ut suspendantur ac simul comburantur, & hoc erat futurum, intra quatuor aut sex dies, & iam agebat xij. annum, & hoc directioni concordabat. Quaesiui ergo reuolutionem anni, Georgio petente, quam inueni, ut uides, ascendens erat locus Mercurij infortunati, ubi cadebant ad unguem radij quadrati Martis praedominantis, & in Leone peregrini, & Luna proxima Marti, per duas partes, & uterque in quadrato Iouis infortunati in Capricorno, & significatoris mortis in genitufkf iij ra, Nπσ 1545. die 4. Octobris, ho. 4. mi. 32. ante meridiem. Cor coeli, 9 62. Reuolutio 41 Anni.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
