# Libelli quinque 3-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/3-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/3-4

His cognitis uirtutes corrumpuntur aut minuuntur. Corruptio nunquam accidit, nisi ex stella alia uel radijs suis. Diminutio autem nunquam per stellas, nec per alios radios. Sed inspicere oportet locum in quo est, domum, & situm, nam si fuerit Planeta in cadente domo, ut duodecima, & in opposito domus suae, motu & lumine diminutus, talis uirtus erit in eo debilis, ualida, si in horum contrarijs. At corruptio fit per aliorum planetarum radios. Ve lut in nostra genitura decimanona. Mars corrumpit rationem & discursum, & facit praecipitem & iracundum, non tamen priuat aut minuit ipsam. Saturnus in trino Veneris & Mercurij, facit bonam memoriam, acutum ingenium, & magnum studij amorem, nam ut dixi, Venus significat delectationem in his quae fiunt. Ob id, quia sunt iuncti corpore, ista delectatio est nimia, & ideo nimius amor studij & concupiscentia, tamen magis, quia est Venus ascendentis domina, impediuerunt me à diuitijs & honoribus istis uulgatis, & sic in alijs iudicabis. De parentibus & filijs & uxoribus & concubinis nati. Cap. XIII. Vlei de parentibus tractauerunt, mihi autem uisum est, id quod magis esset scitu necessarium, esse praetermissum, & est, an filius qui natus est, sit coniugis matris ac legitimus. Si igitur Mars Lunam de nocte, uel Venerem in die pulsauerit, matrem significat im pudicam. Vide igitur, an significator patris, idest dominus quar tae fuerit alterius qualitatis quàm pater: tunc scias, quòd ille non est filius eius, cuius creditur, nec coniugis, & exemplum habes hic. Hic uides quòd dominus quartae domus, erat Mars in opposi& Venus & Luna, sed concubinas cum habuerint congressum cum infortunis, & similiter in lege nostra, cum fuerint plures una, ut in bicorporeis, uel ipse fuerit Sacerdos. cum uero dominus septimae est in fortuna, uel domina temporis cum infortuna, uel in loco eius, erit uxor mala. In omnibus autem, quod dictum esse uolo, iunge testimonia, & iudica ex superabundanti. De itineribus nati, & significatis aspectuum.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
