# Libelli quinque 3-6

Girolamo Cardano, Libelli quinque, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/3-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/3-6

decernit uiolentam, quoniam qui oppugnant in angulo sunt. Caeterum Mars fortis, Iupiter cum Draconis capite, Luna in ascendente, regnum inter fratres illi uni adiudicant. Est autem genitura haec paternae similima, nam Luna iuxta Lunam Martis ad angulum cordis coeli positio eadem, Mercurij locus iuxta patris ascendens: contrâ Martis locus patris, huic ascendit, mores aperti sunt. Luna domina noni loci, religionis contemptorem ostendit, cum cauda deceptorem. Mars dominus ascendentis sic positus, in principe omnia mala atque facinora patranda decernit: fuissetque deterior, si diutius uixisset. Mortuus est aetate Neronis, cui moribus etiam non ualde dissimilis, uerum populari iustitia longè melior. Cum à sacerdote de mortis genere ac de aetate admonitus esset, beneficij loco habuit, illum fame necare. Cum igitur ascendens ad Martis quadratum & Iouis oppositionem, Luna uero Mercurio per directionem in trino Martis existenti applicuisset, annis perfectis 32, & in reuolutione locus Lunae & ascendentis, locus Martis in genitura, & louis quadratum ac Lunae, trinusque Martis esset, tum Mars ipse cum nodo in pluribus partibus quàm Luna in ascendente: at ascendentis dominus cum Venere in Saturni domo combustus, atque directe Saturno oppositus, in altiore loco existenti, Sole uero infortunato, conuenit ut tunc occideretur. Tredecim igitur uulneribus die 26 Decembris, in aede sacra à tribus coniuratis ciuibus, qui diu antea conspirauerant, magna ciuitatis iactura confossus est, nam malus homo & sapiens Princeps. XLV. Francisci Sfortiae Mediolani ducis. UIc filius fratris praecedentis fuit, cuius pater in carcere obijt, Tut in ix genitura ostendimus. Trinus Lunae, Veneris, Mer curij, Iouisque decimae domini, trinus etiam Saturni & Martis, re cuperationem regni paterni per multas pactiones ostendunt: non tamen uirtute propria, sed quasi mercenariam. ab angulis enim cadunt, Luna in Saturni quadrato cum cauda existentis in signo piscium, morbosam uitam, & in ea plurima decernit incon uenientia. Venus Mercurio iuncta in Saturni domo, & in Martis quadrato, multa occulta decernit uitia. Cum ad coeli medium in annis 26 peruenissent, sextilis Martis & Saturni, & quadratum louis domini cordis coeli, tunc regnum acquisiuit anno aetatis 27, Iupiter, MerDigi ey1495. die 4 Februarij, ho. 4. mi. o. ante meridiem. Cor coeli, 2347. Francisci Sfortiae Mi ducis.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
