# Libelli quinque 3.6-9

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 3.6 to 3.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/3.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/3.6

Ex hoc manifestum est, quòd filiorum geniturae immutant parentum fortunam, nam Sol hic, & in prima genitura, decreuit famam & honores, plusquam ante, cum omnino tanquam non essem antea haberer. ¶ Dediuitijs. DOst uitam desiderantur diuitiae, & Mercurius est dispositor, & cum Venere, & impossibile est ut desit propter hoc, sed cum sit in libra, facile acquirit. Mars in secunda, & raturnus faciunt, ut nunquam possim esse diues. proximus sum, aut iam sum in ipsa iactura patrimonij, nam oppositum Saturni peruenit ad Mercurium, & post duos annos aderit ipsorum sextilis aspectus, & tunc melius habebo. Iupiter in sextili Lunae, mutuo se recipientibus, aliquid, sed exiguum tribuit. ¶ De arte. Ecima domus, est in septima aquarii parte habens initium, E & significat Saturnus exercitium cum Mercurio, & quia est in humanis, & Mars etiam, erit circa homines, & quia Saturnus est cum fixis, & Mars est in trino Solis, & Mercurius, & dominus ascendentis, & Sol in sexta, significant nobile, & circa aegros, tum uero magis, quia pater medicus erat, & sic uel nolente patre medicus factus sum. Manifestum est autem, quòd ero foelix in arte admodum, quia Saturnus est optime positus, quo ad fixas & erraticas. nec tamen magni nominis, usque ad tempus, quia Saturnus & Mercurius & Mars cadunt ab angulis, sunt retrogradi, nec in primis potestatibus. ¶De fama & potentia. Ama in uita potentiam sequitur. Mars est dominus cordis coeli, & in trino Solis, ideo in uita habebo modicam famam, & minorem potentiam. despicient me potentes, quia Sol est cadens, apud tamen eos, qui luminarium casu dignitates possident, aliquid ero, sed à morte, cum canis minor sit in imo coeli, percrebrescet magis. Est enim ibi quadratus radius Veneris & Mercurij. in hoc tamen adhuc non erit magna res. Sed Saturnus cum stellis bebenijs famam augebit & per secula seruabit. In medio, id est, corde coeli est uultur uolans, naturae Iouis & Martis, & dat aliquid. Directiones honorum, sunt in annis 23 & 24. ¶ De moribus.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
