# Libelli quinque 304

Girolamo Cardano, Libelli quinque, SEGMENTVM VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/304

Et Venus domina ascendentis, iungitur Mercurio, ea hora, qui fuit infortunatus à Saturno, hora geniturae, domino septimi loci, & ipsa Venus erat in quadrato Iouis, ut dixi, significatoris causae mortis, & Iupiter, fuit, tam in reuolutione, quàm in genitura, in duodecimo loco, & fuit cum cingulo orionis, & ascendens fuit locus Saturni ad unguem, & oppositum Mercurij, in genitura. Et quia dominus lod infortunium facientis in genitura, & dominus ascendentis, fuit unus, quasi nixu, sponte, non tamen uolens, se praecipitauit. Hora autem mortis, fuerunt planetae, ut uides, & fuit dies 27. Aprilis, hora 2i eiusdem anni, idest post quinque dies. Sol Luna Saturnus Iupiter Mars Venus Mercurius Caput Ascendens.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
