Latin
308.1 to 308.5
Girolamo Cardano, Libelli quinque 308.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
alij enim ex uentis morbum lateralem contrahunt: alij attonito morbo percussi, illico moriuntur: alij grauedine afficiuntur sola: alij melius se habent, prout diuersa fuerit corporum constitutio, tum magis, quòd nasci hac uel illa hora, fortuitum est: cum plerisque motus, aut casus, aut purgatio, celerioris ortus causa sit, quare necesse esset, ut decreta coeli, &fortunae etiam, nostro subijcerentur arbitrio. At quicunque na scuntur, proculdubio, ut tenera &mollia, &tunc primum edita non aliter syderum uim excipiunt, quàm cera, cum ab igne sublata, uel plumbum, cum primo in subiectam formam effunditur cogiturque. indicio autem tot sunt geniturae, non à me confictae, sed praeter unam meam, ab alijs sumptae, licet etiam experimentum sumere. nam qui luminaria habuerint in constellationibus, non euadunt, quin oculos habeant quasi albos, &ab aliorum for ma dissimiles, ac ut plurimum praegrandes. uoco autem constellationes, Suculas, Virgilias, &quae sunt iuxta Herculem in Cancro, &quę iuxta Virginis Spicam, &in fronte Scorpij, &sunt in Scorpionis partibus ultimis, sicut &quae in Capulo Sagittarij, in eius fine, &quae in corpore Scorpij, in Sagittarij initio, &quae extra formam Scorpionis, in medio Sagittarij, &quae in cornibus, ac quae in rictu Capricorni, ambae iuxta Capricorni finem, &quae iuxta sextam Aquarij partem, in corpore Capricorni: &quae in medio Aquarij, ex Capricorni cauda, &quae in fusione aquae Aquarij, in Piscium nunc octaua parte, &cingulus Orionis, &Canicularum singulae. Ostendunt &huius scientiae claritatem, Ascletarionis in Domitiano, de hora &mortis genere apud Suetonium, tum de semetipso, praedictiones. Et in Tiberio Thrasulli, in Calligula &Nerone Sullae illius filij, in Gordianos ignoti. Attamen ui uel consilio, ut etiam Solis calorem, sic praesentem uitare, aliamque subire astrorum genesim posse quis dubitat? cum causae sint naturales. simus enim &miseri, &diuites, &aegri, sanamurque ui ac consilio, non tamen licet ad certam horam, aliqua industria, infantem in lucem educere, incerti etiam, sumus, quid illi conducat, etiam si possemus facere ut infans cer, ta hora a nobis constituta nasceretur. At uero quòd postquam editus est, Alfridarijs nostro ordine subijciatur, iam palam est, nam septenis annis immutatur manifeste, primo dentes, secundo, semen producere incipit, tertio crementum corporis in solidis finit: caeterorum, ut magis ab ortu recedunt, ita occultior mutatio.