Latin
309.1 to 309.3
Girolamo Cardano, Libelli quinque 309.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Manifestum est igitur, quòd in directionibus, latitudo non est computanda, cum directio sit deductio eius, quod est in potentia, per significatorem &promissorem, ad actum, per Solis uim. Quia solus Sol, habet lucem propriam, &actum operationis in se con tinentem. nam Luna ipsa lumen illustre, quo operatur in haec inferiora, à Sole mutuatur. Ergo, quod ratione &experimento assequi licuit, docuimus. quicunque uero inania commenta moliti sunt, aut quae praeuideri non poterant, uel ostentantes se, aut placere cupientes Principibus, praedicere conati sunt, artem infamem, ac totam contemptam reddiderunt. nam quae fato &complexu illo causarum continentur, explicare astris est impossibile. Quod si quis dicat, cum ea quae eueniunt, ex hac infinita causarum serie pendeant, quomodo ex astris praedicere illa quisquam poterit? ut enim occidatur Aaeschylus, Aquila testudineque indigemus: &quod sub dio ille iaceat, an Mars aut Saturnus omnia haec mouebit &coget? Verum facilè est huic respondere rationi, nam &nauta tem pestatem praedicit, &mortem medicus, nec tamen nauta partes aquarum ac uentorum uniuersas, ac motus earum agnoscit, nec medicus humani corporis omnes fluctus, qui fato aguntur, sed unicuique artifici sufficit, ut generales causas recte nouerit, quomodo autem singulares illis pareant, solus Deus scit. Hactenus philosophis, &philosophiae studiosis, responsum esto, nunc etiam Theologis, quo eos placatiores habeamus, nonnihil respondendum arbitror. Solent enim hanc artem ut superstitiosam, magis ex consuetudine quorundam authoritate introducta quàm certo iudicio, reijcere &damnare. Afferunt autem, praeter rationes philosophicas, iamdudum satis confutatas, etiam sacrarum literarum testimonium, nempe illud leremiae 10. A signis coeli nolite metuere. putantes tam paucis uerbis, probari posse, quòd astra, nullam neque in efficiendo, neque in significando uim obtineant, ideoque ut propheta inquit, metui non debeant. Et cer te si propheta hoc sensisset, eius authoritati cedendum esset.