# Libelli quinque 309.4-7

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 309.4 to 309.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/309.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/309.4

Nunc uero longe aliud mea quidem sententia propheta agit, quàm ut significationes astrorum euertat. Non enim dicit, astra, seu constellationes coeli, signa non esse, sed clare uocat ea signa, quod cer te non faceret, nisi signa esse indubitato sciret, & ut pro signis haberentur, humano generi expediret. Quanquam etiam si id non faceret, tamen authoritas Moysis, ut uetustioris & maioris prophetae, nobis abunde sufficeret, qui ea Genesis 1. dicit in firmamento â summo Deo esse collocata, ut sint in signa, & tempora, & dies, & annos. Nam ex hisce uerbis clare intelligitur, quod praeter distinctionem dierum, annorum, & temporum, etiam aliarum rerum signa sint. Quod autem dicit, ea metuenda non esse, eodem plane modo est intelligendum, quo uerba Christi in telligimus, cum dicit. Nolite metuere eos, qui corpus occidunt, animam autem occidere non possunt. His enim uerbis Christus nequaquam dicit, nullos esse, qui occidere possint & uelint. Sed hoc potius sentit ac dicit, Quanquam multi sint, qui uos occidere non solum uelint ac possint, uerumetiam frequenter ac crudeliter occidant. Vos tamen eos nullo modo metuere, sed persecu tiones eorum forti animo excipere, & mortem quoque per patientiam uincere debetis, cum illorum crudelitas uos ab aeterna foelicitate, nisi uestra culpa, impedire non possit. Ita etiam leremias, cum dicit: A signis coeli nolite metuere. Nequaquam dicit, Astra coeli, signa non esse, aut nihil certi significare, sed hoc potius sentit ac dicit. Quanquam astra coeli, multorum euentuum uera ac certa signa sint, multaque significent, quae nos nostra industria uitare non possumus. nos tamen ea neutiquam metuere, multominus pro dijs colere. Sed eorum significata, si bona sint, aequabili animi moderatione, Sin mala, summa fortitudine expectare & excipere debemus, praesertim cum nos à uera pietate, ac aeterna foelicitate abstrahere, nisi nostra culpa non possint.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
