# Libelli quinque 31.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 31.1 to 31.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/31.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/31.1

HIER. CARDANI LIB. stationem, sed & manifestam & amplam retrogradationem apparere necessarium esset. Thebith autem annum statuerat dierum 365, horarum 6, minutiarum 9, secundarum 12. quem Campanus sequutus uidetur. Sed cum reuersionem Solis ad stellam, non ad arietis initium supponat, & motum stellarum male accipiat, fidem nullam apudia steros promeruit. Azrael autem tabularum Alphonsi auctor, Purbachius, Mon teregius, & ephemeridum conditores, annum statuunt reuersionemque Solis diebus 365, horis 5. minutijs 49. secun. 15. tert. 58. quar. 51. quin. 12. ueruntamen in tabula reuolutionum annorum, loco ter. 58. quar. 51. quin. 12. suppositi sunt tert. 43. quar. 42. unde erroris nonnihil admissum uidetur, cum tempus à tempore differat tert. 15. quar. 9. quam suspicionem inferius diluemus. Hac anni igitur constitutione, in 136 annis supersunt horae 24. min. 19. secun. 46. ter. 36. quartae 24. unde in 136 annis, uno prae termisso bisexto, atque in 9928, loco 73, bisextorum dimittendorum altero superaddito, ut fiant 74, bisexti non numerandi, erit cursus Solis in hoc tempore emendatus: nam quae relinquitur differen tia min. 3. secun. 42. ter. 17. quar. 12. tantum implet, quae ut diem perficiant omnem memoriam excedunt, utpote 3871920 annorum. Vt igitur faciliorem aditum ad sequentia habeamus, scire ope raeprecium est, hos qui sic motus distinxerunt, in octauo orbe triplicem motum statuisse. Vnum quidem ab oriente in Occidentem in 24 horis super mundi polis. Alium uero ab Occidente in Orientem in annis 49000 super polis eclipticae immobilibus, quo fit, ut una pars perficiatur in annis 1363. Vitimum autem, quem quidam Trepidationis appellant licet hoc nomen motui Thebith potius tribuatur, in 7000 annorum perficit, circumuoluens se ad periferiam circuli, cuius dimetiens ex orbe magno partes 18 continet. Qua ex causa, & Solis maximas ab aequinoctij orbe differentias uariari necesse est, & magnam in uelocitate & tarditate motus stellarum differentiam apparere. Hos duos complices motus tanquam unum imitantur planetae omnes, totis orbibus, non secus ac diurnum, prout superius explicauimus. His sunuositis, ne forte temere confusionem in motu Solis Azraeli quaquam accidisse existimet, ratio reddenda est, cur reuo lutenum annorum tabella cum Solis medio motu non concordat. errorem haudquaquam censebimus Impressorum, siquidem in olutionis ascendentium mnorum scriptum offendi IS. secun. 55. ter. 55.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
