Latin
35.5 to 35.8
Girolamo Cardano, Libelli quinque 35.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
minuenda, &quia 1495 annus geniturae, est tertius post bi sextum, in tabula ubi P. B. in directo; ponitur: quaero deficientes annos à 42, qui sunt 2, è quorum directo minuendas inuenio horas 12. mi. 22. secun. 36. quae additae praecedentibus, aggregant hor. 19. mi. 54. sec. 44. minuendas ex proposito geniturae tempore. Et similiter in reliqua tabula, è directo annorum 40, inuenio partes 246. mi. 57. sec. 56. &è directo annorum 2, partes 174. mi. 20. secun. 53. quae iuncta, faciunt partes 61. mi. 18. sec. 49, quibus si addantur ascendentis partes, fient hae 140. mi. 30. è quorum directo prima uirginis pars ex ecliptica coascendit: in qua corporaliter tunc Saturni corpus, ut posterius emendabitur, residebat. Vnde eo anno directione cooperante, mortuus est uiolentiu ma emoptoi. His uisis, non abs re erit, uidere an Christi conceptio in aequinoctio fuerit. Nam cum Christus conceptus fuerit annis 132, ante Ptolemaei primam aequinoctij obseruationem, fiet ut introitus Solis eo anno in punctum uernalis aequinoctij fuerit die 22 Mareß tij, hor. secun. mi. 52. post meridiem: nam ex tabula praecedenti? ueniunt ex annis 132 retrosumptis, addendi dies I, ho. 0. m. 52. se. 2. Nam sicut tabula ex addito tempore detrahere docet, ita ex adempto addere: nam hic mos est communis omnibus tabulis, ut ex contraria assumptione, contrariam indicent operationem Fuit igitur aequinoctium iuxta uesperam uigesimae secundę diei Martij: uerum conceptus est Christus die 24 completa, ita ut tunc Sol in initio tertiae partis arietis foret. Vnde proximus dies ad exactam rationem in scriptura deducitur, ueluti cum de lona prophetae loquitur, quòd in uentre Coeti tribus diebus mansurus Christus tamen in monumento particens tertiae tantum ansit. Verum &alia ratio longe clarior est, nam antiqui aequi um non in uigesimasecunda die, sed uigesimaquinta Martij habant: quoniam antiquorum aequinoctium ex Hipparchi unsme sumptum fuerat, qui cum anterior esset Christo annis 156, aequmoctium uernum, ut etiam ex tabula patet, uigessmaquinta Martij constituit. Vnde Plinius lib. 18. capite à uigesimoquinto sad trigessmumquartum, &Paulus Medicus libro 1, cap. 100.