# Libelli quinque 35

Girolamo Cardano, Libelli quinque, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/35

Cap. VI. Ausae suppositionum ecentricitatis deferentium Planetarum tres sunt. Vna quidem, quoniam planeta modò altior uidetur, modò humilior: hoc autem non tantum ex ipsa corporis magnitudine, uerum ex eclipsibus in luminaribus deprehenditur. Altera, quouiam in superiore parte tardius mouetur planeta, in inferiore ue ocius. Tertia, quoniam in his, qui in epiciclo constituuntur, ma ἐντ I iij ximam ximam aequationem augeri necesse est, cum epiciclus maxime terrae propinquior fit: minui autem eo magis, quo etiam magis elonga tur ab ipsa. Haec igitur cum ita sint, necesse est paruam motus abfidis differentiam duabus causis primis latere: nam quae ad eclipses solares colligitur uariatio, nullo modo ob titubationem eclipsis & magnitudinem luminis deprehendi potest.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
