# Libelli quinque 36

Girolamo Cardano, Libelli quinque, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/36

describuntur, in tempore Nabuchodonosoris, suas exactius com putatas uolens ad idem referre principium, ex supposita Ptolemaei ratione & euidentibus naturalibus axiomatibus, eundem motum, quem & fixis stellis statuerat, absidibus tribuit. Inuenit autem centro epicicli, Veneris iuxta extremam sagittarij partem existente, ma orem accidere quam Ptolemaeus posuisiet, elongationem maximam sium quidem 47. mi. 32. unde alio loco Veneris absidem etiam ferre coactus est, iuxta quod punctum, ex supposito Solis atu, licet non praecise, cum Solis absidem esse cognosceret. Pro pterea, quod neque praecisionem exactam assequi omnino poterat, nec Iuerisimili ratione alienum uidebatur Veneris, quae multum cum Sole conuenit motu medio, cum differentem locum sensibiliter in abside non haberet, eundem statuere, iuxta quandam coniequiram probabilem, absidis Solis locum iuxta postremam geminorum partem transtulit, ut eadem cum illa Veneris esset, nec minus Ptolemaei supposito coadiuuante, qui cum Nabuchodonosoris tempore Solis absidem ad 5 geminorum partem collocauerit, fueritque Nabuchodonosor Alphonso prior annis 1998, diebusque 96. quo in tempore octauae motu ad locum absidis Veneris, Solis absis transfertur. Vtroque igitur modo, tum ratione, tum experimento, & Solis absidem mobilem posuit, & eandem ad absidem Veneris à traduxit: & in 1119 annis, dieb. 249. quibus posterior prima obteruatione Ptolemaei Alphonsi radix fuit, motum absidis fermè 23 partium coactus est ponere, nec tamen cuiquam repugnans rationi, Rum Ptolemaei suppositum, per quod immobilis Solis absis dere linquebatur, experientia fuisset reprobatum. De causa erroris Ptolemaei in motu Lunae. Cap. VII. Nitium ignur faciamus à Solis motu, qui secundum suppositas sam demonstrationes, uelocior ab Alphonso supponitur diebus singulis ter. 2. qua. 24. qui. 6. se. 42. tquàm à Ptolemaeo: unde cum ad posteriora tempora Alphonsus etiam radices firmare uoluisset, singulis 4 annis annis mi. 1. secundaque 45, ut in posteriore tempore addere, ita in praeterito adimere cogebatur: tantus enim erat his annis Solis progressus, ultra perfectos circulos: uerum à Ptolemaeo transgressus hic secun. 47. tantum ponitur. Superabat igitur Alphonsi motus eum, qui à Ptolemaeo positus fuerat in annis quatuor, minutijs secundis 58. at uero in annis 878, quibus Nabuchodonosor.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
