# Libelli quinque 37.1-3

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 37.1 to 37.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/37.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/37.1

Ptolemaeum antecessit, quadruplicati anni sunt 219 cum dimidio, qui ducti in secun. 58. producunt minutias 212, secun. 21. Partes! igitur. 3, mi. 32. sec. 21. quibus ablatis ex Ptolomaei radice, in quaSol ponebatur in mi. 45. primae partis piscium, terminabatur Al phonsi radix solaris in parte 27. mi. 13. aquarij. Verum posuit in parte 27. mi. 48. aquarij, quod ex errore factum est, ut 35 minutijs discrepet: aut forsitan, qui librum transscripsit, mendam hanc adiecit. Non enim rarò aut bibliopolarum uitio, aut non intelligentium temeritate, multa adijciuntur adimunturune, quae praeterautoris sententiam fuere: quemadmodum in Alphonso accidit. Cum enim stellarum loca uerificata instrumentis aedidisset, annis post Christum 1251, diebus 152, quo tempore Alphonsi Era, (sic enim mitium cuiuscunque regni appellauit) constituebatur, quidam perperam motum octauae sphaerae adiecit, partium 17. mi. 13. sec. 33. quasi ille motus loco fixarum Ptolemaei foret adijciendus, cum tamen Ptolemaeus Christo iam sit posterior annis 142. Quare non tantus fixis stellis motus debebatur, sed minor parti bus 2. mi. 1. sec. 32. Vnde impossibile fuisset, aut radicem Ptolemaei suppositam ab Alphonso, aut stęllas ad descripta loca peruenisse. Cum igitur Alphonsus temporum suorum loca describere uellet, non ex assumpta radice Ptolemoei, quoniam uerificare. impossibile fuit, sed ex instrumentis loca stellarum accepit, praes cedentibus aut temporibus: & si ex danta suppositione stellas fixas alijs locis consistere necessarium foret, quam à Ptolemaeo positae fuissent, nihil minus Alphonso id curae non debuit esse, quan doquidem non hominem clarum arguere propositum erat, uerum ueritatem inquirere: quòd si quis eum reprehendere conetur, quod non non secundum temporis differentiam, inter suas Ptolemaeique obseruationes motum octauae statuerit, Alphonsus diceret non exactam fuisse fixarum stellarum obseruationem: quoniam neque motu, qui nondum exquisite inuentus fuerat, nec instrumentis, quae minus exacta erant, apud Ptolemaeum (ut Hebber Hispanus testatur) locus illarum tunc deprehendi poterat, uerum longa obseruatione didicisse motum fixarum duplici illa ratione contineri, quae prius in tabulis fuerat descripta, quod etiam ex nostris obseruationibus demonstratur.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
