Latin
HIER. CARDANI LIB
Girolamo Cardano, Libelli quinque 4
Unproofread scanNot analysed yet
HIER. CARDANI LIB. Solis motus à seipso per instrumenta &debet, &potest: aliorum autem ad Solem tanta est conuenientia, ut neque ab eo temere digredi, nec sine illo cognosci possunt. Triplex autem Planetarum ad Solem obseruatio habebitur. Prima, quoniam ubi ecliptica sit, ubi aequinoctij orbem secet, quan tum ab eo maxime recedat, ubi arietis ac signorum principium exoriatur, à Sole tantum captari potest: porrò haec omnia uiden tur ad omnium stellarum longitudines, latitudines, ortus, circuitusque habendos necessaria. Relinquitur igitur, uniuersorum astrorum lationes ac situs ex Solis ratione exactissima constare. Altera autem planetarum superiorum ad Solis motus necessi tas ex hoc probatur: nam quantum planeta ab abside media sui parui orbis disteterit, tantum aequalis motus centri eiusdem parui orbis linea, ab aequalis motus Solis linea distat. Vnde fit. iit in me dio planetae cum Sole coitu, ipse planeta in media abside parui circuli sit: quapropter etiam, ut uelocissime tunc feratur necesse est. Cum autem in Solis opposito, media parui orbis linea fuerit, tunc &in eiusdem parui orbis imo planetae corpus situabitur: quare &tunc maxime retrocedet, ac contra signorum ordinem mouebitur. Cum autem longitudines mediae (sic enim appellant puncta, retrocessum &progressum planetae in paruo orbe distinguentia) à media abside fermè 120 partibus distent utrinque, 60 autem ab imo, conuenit ut cum planeta à Sole per trinos radios disteterit, etiam in suo orbe paruo (epiciclum à graeco nomine uocant) iuxta longitudines medias sit. Vnde cum genituram quampiam inspe xerimus, non erit in superioribus planetis exemplo difficile sola loci Solis consideratione habita dijudicare, an Planeta directus sit, an retrocedens, auctus numero, motu uel lumine, uel diminutus. nam cum à planeta Sol recedit, ad trigonum directus est, A trigono autem fermè transiens per oppositionem retrocedit: rursus usque ad Solis cogitum directus est, cum autem maior est motus uerus medio, Hoc uerò plerunque est à coniunctione Solis, cum Planeta ad oppositionem fertur, tunc auctus motu planeta dicitur, quan quam retrocedens: ab oppositione autem ad coniunctionem, diminutus, quanquam directus. Aucti autem numero dicuntur, quoties argumenti aequatio aequali motui addenda fuerit.