# Libelli quinque 4-10

Girolamo Cardano, Libelli quinque, SEGMENTVM VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/4-10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/4-10

ra, & ideo significiuit haec reuolutio mortem ex igne procaldubio, & suspendio publicam, etiam si nulla affuisset directio, genitura tamen hoc, ut declaraui tam aperte ostendente, adiuuabat omnia haec, Mercurius in ascendente infortunatus, & Sol cadens, & Luna in mascalino signo, in finibus Saturni. Et hoc experimentum artis, proculdubio comparari potest cum antiquis, ob hoc adiui Iudicem, & quaesiui, an quisquam esset, quem damnassent igne, & respondit, quòd sic, deditque nomen mihi, genus, & patriam, ut uides. Et sdas, quòd hic necessario fuit, in multis alijs perialis, ac discriminibus, & quòd multa nouit in alchumica arte: quia Mercurius recpit utramque fortunam, & ideo multa nouit secreta, & postmodum narrauit mihi Iludex, quod imprimebat pecuniam, absque eo quòd illam cuderet, & etiam adeò similem uerae, ut uix ab expertißimo dignosaeretur. tum Satarnus est in quinto loco, infoelix, & Iupiter adens, & Luna in radiatione Saturni mala, & Venus cidens, & ipsa, quae filiam significare potest. Sed dixit, erit Sacerdos, & non attulit causam, hoc enim tantum ex relatione sciebat.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
