Latin
RONIMI
Girolamo Cardano, Libelli quinque 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
RONIMI CARDANI MEDICI MEDIOLAnensis, de Iudicijs geniturarum. Libellus tertius. De Planetis in singulis domibus, &de ui ac natura applicationis ac separationis. Caput 1. ATVRNVS solertiam significat, Iupiter prudentiam, ambo animum magis regunt, Mars robur corporis, &Sol agilitatem, ambo corpori dominantur, Venus gratiam circa mores, Mercurius actiones, Luna famam &diuitias, &sic fortuna maxime ab his inferioribus tribus regitur. Cum itaque prima domus significet corpus &animam, si ibi fuerit Iupiter, uel Saturnus, animum grauem habebunt, &ad magna intendentem, optimum in principibus, malum in priuatis. si Solem &Martem, erunt robusti corpore, &uita, sed Sol uere fouet uitam, Mars secundum speciem tantum. si ibi fuerit Mercurius, uel Venus, in agendis gratiam, optimum in priuatis, malum in principibus. Docepo enim infra, quòd Saturnus &Iupiter fortunam administrant, cui ambo hi fuerint infoelices, uix habebit aliquid in uita sua, dignum laboribus suis. Vt uerò prima hoc significat, tanquam ex principio, &secunda fructum uitae declarat, idest diuitias, &tertia, ea quae sunt ad illas itinera &labores, sic decima significat statum uitae, ut prima, uitam igitur. undecima quae sequuntur ad uitae statum, scilicet ami cos &gaudia, &duodecima quae ad haec sunt, siquidem labores, tristitias, haec enim quasi necessaria sunt, ad statum uitae continendum aut parandum. Sic septima significat mortem &genus, &octaua haereditates &funus, &qualitatem cadaueris post mortem, unde etiam ex ea, in coniecturam qualitatis mortis deuenimus, quamuis hoc non proprie significet, significat septima mor tem, quia opponitur primae, quae significat uitam, ideo etiam hostes, &inimicos, &uxorem, omnia enim nato opponuntur.