# Libelli quinque 4-3

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/4-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/4-3

At paulo euidentiora erunt haec quae sequuntur, cum Luna in locum duorum planetarum in genitura iunctorum, uel radio altero alterum se aspiciente peruenerit, uel si duo simul in reuolutione, in tertij locum coeant. Velut mixtio quae ex Saturno loue & Lu na, prudentiam & authoritatem in administratione reipublicae praestat: si bene omnes fuerint collocati. hoc enim in omnibus suppositum esse uolo. Quod si in locum Iouis & Martis Luna concesserit, consilium & ad res gerendas potestatem, audaciam, & promptitudinem. Quod si ad locum Solis & louis, idest in eius opposito uel quadrato bene constituta, tunc quod decretum est in genitura boni, magna ex parte perficietur, alloquetur principes, magistratus inibit, opes acquiret. Si Veneri & Saturno, ad decipiendum erit aptissimus, mulierum etiam causa forsan habebit haereditatem: uel agris & aedificijs reditus & uoluptatem. Si Marti & Veneri, ad scelera promptior erit, & ad uenationes ac ludos. Si Ioui atque Veneri, gaudia, lucra, prudentiam, humà nitatem, moderationem, foelicitatem denique omnem. At ab ini tio Antoninum Pium cognomento sic habuisse in genesi credendum est. Vt Phocam, & Antonium Ciceronis inimicum, Martem, Lunam, Venerem. Et Platonem quicquid fabuletur Firmicus, Lunam cum Mercurio ac loue mutuo sibi blandientibus, ut cum Iupiter in Virgine, Mercurius in Sagittario, aut Piscibus esset. docui enim, omnes Planetas, praecipue Lunam Veneremque, in Virgine infortunium pati, sed tamen Iupiter, cum & ipse non parum male afficiatur, suauiloquentiam tamen praestat admirabilem. Sed iam ad institutum reuertor, cum Mars in Solis locum uenerit in reuolutione, occidet aut occidetur, hoc enim proprium illius est.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
