Latin
DE IVDICIIS GENITVRARVM
Girolamo Cardano, Libelli quinque 4-6
Unproofread scanNot analysed yet
SaturIouem SoVeneMercu! Vene-tem Lul Marnum. lem. tem rem. rium. Irem. Inam. Reliqui Planetae sunt indifferentes, ut Saturnus cum Luna. Planetae in domibus suis, significant eum qui à suis magni aestumabitur, amatorem quietis in patria, &foelicem. In exaltatione, honores aduenientes, gloriam, tam à proprijs, quàm ab alienis: hominem quasi indifferentem. In trigono suo, custodientem sua, quietum, amatorem rerum mediocrium. In finibus suis, hominem uariae fortunae, &permutantem statum saepe. Cum enim planeta uitam significans redierit, uita erit incolumis. cum autem ad inimicorum terminos processerit, erit infoelix. idem de honoribus &diuitijs. Planetae peregrini, homini praestant, si bene dispositi fuerint, melius extra patriam, quàm in patria: si male, nullibi. Cadentes à domo, peregrinationes, &exilia, &inconstantiam, ab exaltatione autem, hominem qui multa in honore suscipiat in commoda, deiectum, &de quo homines non curent. In summo parui uel eccentrici circuli, ambitiosos, audaces, &omnia contemnentes. In imo autem, prouidos, timidos, &uiles. Retrogradi superiores, praestant pertinaciam, si omnes sic fue rint, adeo erunt pertinaces, ut pro fatuis aut stolidis habeantur. Maxime igitur pertinax est, cui ascendens, &locus Lunae, est in Capricorno, &magis in Aquario, &tres superiores retrogradi. Faciunt &hi sic positi, nunquam à contentionibus explicitum, cum difficultate maxima negotia ad finem perducentem, tandem desperantem. Venus &Mercurius retrogradi, fallaces, anxios, curiosos, de semetipsis diffidentes, solicitos, negligentes actiones proprias, semper autem respicere oportet cui praesint, alij uitae, alij negotiationi.