Latin
DE GENITVRIS
Girolamo Cardano, Libelli quinque 4-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur Planetae in 25 reuolutione essent, ut uides, &Solis eclipsis in 2 parte leonis, quae est quadrata secundae partis sect pij, &Mars in 2 parte tauri, tunc opposito loci Lunae, in reuolutione autem Luna iungeretur Mercurio in ascendente, in loco louis &Martis infortunatorum, Saturno infortunato ambos respiciente ex cancro, loue etiam infortunato, in loco Saturni geniturae, Luna ad ipsum eunte, ascendente uero per directionem, &Mercurio ad Saturni sextilem deducto, iratus matri ob puellam, ex ponte in aquas se praecipitauit, &suffocatus est. Dico ego, nisi fuisset stella, quae dicitur luminosior lancis, cum Luna, &in reuolutione dorsum leonis, stellae malesicae ualde, &m ascendente, &ideo ualidae non accidisset hoc, quia Luna eri reddidit causam non causam. Hora auteacipitem se dedit, ροῦ Comitis Gaiazij. Tam uiolentis mortis generibus, deflectens in paulo mitiora, quamuis inopinata, uisum est, ut Comitis Gaiazij strenui uiri genituram describeremus. Hic anno uitae XXXII. mense Maij cum coenasset luculenter, intra 4 noctis horam extinctus est prorsus. Res mira etiam in sene, nedum in iuuene.