# Libelli quinque 40.5-8

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 40.5 to 40.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/40.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/40.5

Si igitur in 57 reuolutionibus, exempli causa, Saturni planeta ipse ad eundem reuertatur punctum, erit ut Sol 57 reuolu tiones peregerit, atque id ultrâ, quantum planeta in ecentrico perambulauit: & fuit portio haec à Ptolemaeo constituta, circulatio nes duae, pars una, minu. 45. Igitur constat Solem 59 reuolutiones peregisse, partemque unam, min. 45. Constat igitur secundam & tertiam Solis cum Planeta concordiam reuera unam tantum esse. Ex hac patet duas consurgere proportiones. Alteram motuum aequalium ad Solis motum, nam quanto Sol uelocius mouebitur, rò magis erit necessarium motum aequalem augeri: nam epicicli motus per hoc non alteratur, nisi quòd uelocior in reuolutione sit, Alia erit, inter aequalem inaequalemque motum, qui ex utroque termino uariabitur. Supposuit autem Ptolemaeus inaequalitatis mo tum in anno Saturni quidem par. 347. min. 32. secun. o. ter. 48. quar. 50. quin. 38. Martis autem part. 168, minu. 28. secun. 30. ter. 17. quar. 42. quin. 32. Reuolutionem uero Saturni in anno 1, diebus 13. ho. 2. min. 14. Reuolutionem autem Martis, in annis 2. diebus 49, horis 22, minu. 31. Alphonsus autem motum in anno inaequalitatis Saturni, par. 347. mi. 32. secun. 4. ter. 39. quar. 31. Martis uero, par. 168. minu. 28. secun. 34. ter. 8. quar. 11. Reuolutionem autem in paruo circulo Saturni quidem in anno I, diebus 113, horis 2. minutis 12. Martis autem reuolutionem in annis 2. diebus 49, horis 22, minutis 23. Iohannes etiam Blanchinus inaequalitatem Saturni compleri existimat in anno uno, diebus 13. horis a, minutis 12. Martis autem in annis 2, diebus 49, horis 22, minutis 23. Ex quibus manifestum est, posse, quo ad medios inaequalitatis motus, procedere differentiam in tempore reuolutionis: nam nam si in omnibus 59 Solis reuolutionibus, cum aliqua parte superaddita Saturnus5 7 perficit reuolutiones. Igitur aucta illa tem poris parte, tardior motus epicicli fiet, diminuta uelocior. Verum si ita sit, non erit impossibile ex unius aut duorum dierum differen tia tantam aggregari quantitatem per plures reuolutiones, partes quibus Saturnus anterior est superet. Est igitur Saturni differentia, sec. 10. ter. 45. quar. 59. quin. 58. Martis, secun. 10. ter. 46. quar. 11. quin. 25. quibus in anno uelocius reuoluitur planeta apud Alphonsum, quim decreuerit Ptolemaeus. Porrò Alphonsi annus breuior est anno Ptolemaei. mi.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
