Latin
41.6 to 41.7
Girolamo Cardano, Libelli quinque 41.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem licet nunc fit insensibile, in annis pluribus ad stellas habita ratione aperte dignoscetur. Cum autem stellas dicimus, 1022, tantum quae in orbe continentur intelligimus: quoniam de earum motu iam serino plenior ab Alphonso habetur. Nec enim ignorandum est, plurimas alias coelo uix uisibiles contineri, quae ultra praedictas 1022, infinitam fermè multitudinem complent, siue hae octauo orbe contineantur, siue (ut quidam Aegyptij iactant) nono infixae sint; difficile enim est in nostra regione coniectari. Plures tamen certum est, &ex his euidentiores, inter minimas tamen adnumeratas, etiam in ipso octauo orbe sitas esse: inter quas una media trium currus superius descripti, propinquissime adiacet. Non enim animaduersum est, à caeteris plane apparentibus, situm permutare, uerum altiores aliquae, aliquae minores caeteris sunt, siquidem ed by G Google siquidem &inter magnas unam alia altiorem esse constat, cum tamen in eodem orbe sint: unde &quae altiores sunt, frequentius titubant, ueluti minor canis, ut in libro de Supplem. plenius disseruimus.