# Libelli quinque 46

Girolamo Cardano, Libelli quinque, DE MVTATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/46

DE MVTATIONE De fixarum & planetarum congressu. Mnis Planeta, planetae uel fixae congrediens simili in qualitatibus, aërem sub ea qualitate confirmat, dissi mili autem mutat. Similes sunt, Sol, Iupiter, Mars, item lupiter & Saturnus, item Luna & Venus, item Saturnus & Mercurius, item Sol & Mercurius, item 8ol & Venus: dissimiles autem, Saturno Sol & Luna, Ioui Mercurius & Mars, Marti Venus & Luna, Soli Luna, Veneri Mercurius, Mercurio Luna. Cum igitur dissimiles sunt in actiuis, fiunt pluuiae, & temporum uarietates in calore & frigore: cum in passiuis, uenti & aëris turbationes ac turbulentiae: cum in utroque, tempestates. Exemplum, cum Luna corporaliter applicatur stellis de natura Mercurij, mouebit lenes uentos: & si de natura Martis, tonitrua. De motu Planetarum. DLanetae ueloces motu, calorem augent: stantes autem, si ca lidi, calorem faciunt grauem, frigidi frigus, humidi augent pluuias, sicci exiccant. Retrogradi omnes infrigidant, aut minus calefaciunt, praeter Iouem, cum auctus fuerit lumine in opposito Solis existens. De absidibus. Bfidum mutationes ex Planetarum terminis ea faciunt quae Planetae. Velut absis Saturni in Saturni termino, siccitatem & frigiditatem auget, pestes, paucitatem frugum & animalium. Quanquam hoc magis ad absidem Solis pertineat: nam cum absis Solis fuerit in uirgine, propter incommoda multa inci piet inhabitari pars australis, & borealis fiet inhabitabilis. Cum gitur mutatio est ex signo, maior sequetur aëris permutatio, Cum igitur Saturnus significet frigiditatem siccitatemque & tempora, Iupiter calorem humiditatemque, uentos ac aërem, & plantas omnes, Mars calorem cum siccitate, ignemque ac lapides. Sol calorem & temperamentum in humore, ac animalia omnia. Venus humi dum dum & temperatum calorem, & uim germinandi in omnibus quae uiuunt, Mercurius siccitatem lenem, coagulationemque ac uarietatem temporum. Luna aquas & humore omnem, temperatumque calorem: manifestum est, quid etiam absides in unoquoque loco significent. Verum planeta, cum in absi de est, maiores effectus tardius operatur, in eius opposito celeriores minoresque, medijs in longitudinibus mediocres. De comparatione Planetarum ad Solem.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
