Latin
DE MVTATIONE
Girolamo Cardano, Libelli quinque 47
Unproofread scanNot analysed yet
DLaneta cum discedit ab occultatione usque ad oppositum Solis, auctus est lumine: ab oppositione ad occultationem, diminutus lumine: cum uerus motus medium superat, auctus est motu, cum minor est diminutus, cum retro agitur, retrogradus: cum sub Sole, combustus. Medij igitur motus planetarum, in die sunt hi, secundum Ptolemaeum. Saturnus par. 0. min. 2. Iupiter par. 0. mi. 5. Mars par. o. mi. 31. Sol par. o. mi. 59. sec. 8. quòd idem in Venere &Mercurio. Luna par. 13. mi. 10. Venus igitur &Mercurius, cum sunt diminuti motu, &uadunt uersus Solem, aut superiores, uersus oppositum Solis, descendunt in paruo suo orbe, cum autem inferiores, recedunt à Sole, nel superiores, ab opposito ascendunt. Ex hoc itaque consurgunt quatuor modi. Auctus igitur lumine ac motu calefacit, &salubrem reddit aerem ac serenum: diminutus lumine &motu, inconstantem reddit ae rem, infrigidat &humectat: diminutus lumine &auctus motu, exiccat multum &infrigidat parum: auctus lumine &diminutus motu, multum humectat, parumque calefacit. Ἡ δ τ De situDLaneta plures habet fitus. Primo, quia nel est supra terram, uel infra, in angulo, in succedente uel cadente, in loco forti ab anni reuolutione mediocri uel debili, in loco forti à coniuncti one cum altero planeta uel debili. Cum igitur fuerit supra terram, fortius operabitur, infra lenius in omni casu Item super terram, a v. auget