# Libelli quinque 49.5-7

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 49.5 to 49.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/49.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/49.5

Illud decet animaduertere, nonam cum tertia, sextam cum duodecima, quintam cum undecima semper sic conuenire, ut quaecunque in uno loco planeta decernit, licet minus, in opposito etiam positus pollicetur. ergo tertia, secunda, prima in pueritia: duode cima, undecima, decima in iuuentute: nona, octaua, & septima in senio. Sed & in his ordo, nam tertia infantiam, secunda pueritiam, prima decernit adolescentiam. In decima foelicem iuuentam, ac segnem fortunam, tamen bo nam, unde plerique in senio miseri degunt. In undecima haec eadem, ut dictum est, sed minus. At in duodecima, turpibus ancillarum, meretricumque nuptijs alligat, eosque facit, qui foedis amoribus, non aliter quim fratre amisso, discrucientur. Mercurius in prima, facit ad omnia habile ingenium, & qui commode cum hominibus uersari sciant. In secunda, malis omnibus modis, sibi incrementum substantiae quaerentes. In tertia itine ra praebet, uarios in lege sua, cultuque Dei, & diuinatores artibus. In quarta uarijs turbat patrimonium successibus, occultarum scientiarum intellectum largitur, inde etiam obscurarum literarum interpretes. In quinta negociatores facit, qui tamen libenter conquiescant, bonae spei. At in sexta, rationem turbat, laboriosos facit, uilibus rebus incumbentes. In septima studium praeposterum decernit, uxores uitiatas, ini micorum astutia multa damna patietur. In octaua facit stultos, tardos, malitiosos. In nona, dialecticos, rationales, mathematicos, diuinos, uaria uersantes. In decima, facit in arte sua mirabiles. In undecima uero circa uoluptates studiosos, nitidos. In duodecima, eos qui in mala re bene uersentur, ingenium uero ad latrocinia, ad decipiendum, ad insidias commodum, quod idem praestat, quibusque planeta dominus ascendentis, in eo loco positus fuerit, quamuis sic posito ascendentis domino, frequenter contingat dare poenas.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
