Latin
5
Girolamo Cardano, Libelli quinque 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem non fuerint signa mortis uiolentae, fueritque dispositor, morbo ex usta bile ad mortem usque laborabit. &si fuerint ambo in igneo signo cum fixa mala uel radijs malis etiam louis, ignis detrimenta sentiet. Omnis etiam erraticae, quae in radios Solis inciderit, Signisicatum ab initio per erraticam non leuem iacturam patietur. Vnde si Iupiter dominus decimae domus ab initio fuerit, &in radios Solis impingat in reuolutione, honor &substantia, eo anno peri clitabitur, minus tamen malum, ut dixi, in Venere est. Mars cum ad locum louis uenerit, quaecunque per ipsum ab ini tio decreta fuerint, in melius immutabuntur. Si ad locum Veneris, hoc optimum est pro his, quae per Martem in ea genitura significantur, sed nimium Veneri incumbent, &flagitiosa perpetra bit. Si uero ad locum Mercurij uenerit, ludet libenter, erit mendax, &artificijs incumbet. Si autem ad Saturni locum, eiunt ne gotia eius impedita, piger &debilis in suis operationibus. Et si ad locum Lunae. erunt ei itinera &negotia infinita, &cum mulieribus multa tractabit. Cumque aliquis Planeta ad locum Martis uel Saturni peruene rit, nec cum illo concordia iunctus ab initio fuerit, in eo significato res quae significatur detrimentum non leue patietur, majus qui dem, si in angulo in genitura: minus, si in reuolutione. Iupiter cum ad locum suum redierit in aetate &natura potentis filios generare generabit. Si uero ad locum Saturni minime, sed erit auarus. Si ad locum Martis, profundet &disperget. Si ad locum Veneris, uoluptatem &gaudia assequetur. Si ad locum Mercurij erit sapientior, &in negotijs sagax, &etiam utetur maiore hominum familiaritate. Si ad locum Lunae, filiorum incrementum &bonorum indicat &tractationem substantiae. Saturnus edibzy G Google Saturnus cum ad locum Iouis peruenerit, fundi reditum prae stabunt uberiorem, &ipse laetior erit. Cum ad locum Lunae, &ipse dispositor uitae, uel ascendentis dominus, uix euadet iacturam à casu, uel praefocatione, uel morbo frigido. Si ad locum Martis, erit uiuax, iracundus, rapax, meditans praua. Si ad locum Vene ris, erit dissimilis sibi, &uidebitur insanire.