# Libelli quinque 50

Girolamo Cardano, Libelli quinque, RONIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/50

Luna, in prima domo si fuerit inuenta, mobiles ingenio, & instabiles facit, in fixis proditores, in mobilibus leues ac ridiculos, quam ego differentiam generaliter intelligi uolo, quotiens plane ta inconstantiam significat, nam & hoc Mercurius facit, cum uelo cissime mouetur, facit & bene semper fortunatos Luna in ascendente, sicut in secunda patrimonium fluctibus uersat innumetis, non aliter quàm pro facierum illius multitudine. in tertia uero bonàm facit educationem infantis, itinera multa. In quarta fundos paternos uexat uarietate sua, aquarum indicat possessionem, matrem ac patrem, diuersis rationibus turbat. In quinta multam prolem. In sexta, miseros, laboriosos, calamitosos, seruiles. In septima tarde dat uxorem, & infinitis uexat tum periculis, tum incommodis. In octaua facit repente mori, quòd illi commune cum septima est. mergit autem aquis libenter in octaua existens. In nona facit diuinos, sed quasi insanos, longa praestat itinera, mutatque legem quandoque. In decima autem, turbatam ac fluctuantem dat iuuentam, ua riamque fortunam. In undecima autem prolem, amirosque auget, sed non firmos dat, unde etiam qui in quinta uel undecima Lunam habent, multos filios sortiuntur, sed de paucis gaudium percipiunt, in duodecima tristitiam, moerorem, breuem uitam. Cum à planeta in planetam Luna, defluxerit, initio quidem, eius à quo defluit, opera & actus demonstrat, in fine autem eius ad quem defertur, uelut in decimanona genitura, Luna à Marte ad Saturnum fertur, initio quidem actus & opera irae, & audaciae, & temeritatis ac inconsulta ostendit. Successu callida, consulta, & plena doli.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
