# Libelli quinque 51.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 51.1 to 51.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/51.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/51.1

Vnde inimici occasione utentes impraemeditatum aggrediuntur, cum iam praemeditato, nulla fallendi spes supersit. Si autem â planeta in uacuum feratur, illius uires quidem osten dit, sed inefficaces effectus, quòd si à nullo defluat ad aliquem ta men feratur, inanis quidem ac liber ab initio, sed in fine actuum planetae ostendit ad quem defertur semina, utrinque autem uacua ineflicax est, ac rem re, negotium negocio permutans. quae autem di ximus de recessu & applicatione, in reliquis erraticis intelligi uolo. De Alfridarijs. Caput 11. Lfridaria, experimento & ratione constans, anni septem primi Lunae, tunc corpus molle, & conuulsioni paratum, licet princeps dicat ad quintum usque tantum. Septem sequentes usque ad quartumdecimum, Mercurij, tunc fit agilis, & rationis capax. Septem alij ad uigaesimum primum, Veneris, tunc fit formosus, & Veneris potens. Septem alij usque ad xxviij Solis, crescere definit, ob siccitatem, honoris agit curam, robur crescit. Septem alij ad XXXV. Martis, tunc ad labores audaciamque uertitur, statumque roboris assequitur. Septem alij, Iouis, usque adxlij, tunc consilium, sapientia, & cura rei familiaris superuenit. Septem alij ad xlix usque, sunt Saturni, tunc sollicitudine, & timore, & auaritia uexantur homines. post reuertitur ad Lunam, usque ad Ivi, & incipiunt repuerascere. Vnde attonitus morbus maxime à xlij ad lvi annum aduenit, Lu na uel Saturno dominante. Et qui in genitura foelicem habet Planetam, foelicius agit, dum sub illius custodia anni labuntur, melius uero, si per reuolutiones recte se habuerit, ut in decimano na genitura, à xlij ad xlix mediocriter sub Saturno, à xxxv ad N ij xiij xlij bene sub loue, a xlix ad Ivi male sub Luna. Harum igitur A fridariarum, si genitura diurna sit, primus annus Soli, secundus Veneri, tertius Mercurio, sicque descendendo, ut ultimus Martis sit: Si autem nocturna, primus Lunae, secundus Mercurio, atque sic ascendendo, donec Saturnus ultimus sit, dedicatur. Quamob rem ultimi climactrici, semper sunt infortunarum. Saturni in no cturna, Martis in diurna, ut septimus, decimusquartus, uigesimus primus, & alij deinceps.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
