Latin
53.1 to 53.4
Girolamo Cardano, Libelli quinque 53.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Mars autem in trino Lunae, &ipsa ut dixi cum cauda, dant ingenium acutum in conden dis astronomicis instrumentis, &in hoc fuit ualde mirabilis; &quia Sol fuit in illa constellatione, habuit uim, ut faceret ipsum publice docere, quamuis non esset doctor. &quia erat humilis fortunae, &Luna habuit potestatem in ascendente, &Sol non fuit in aspectu fortunarum, significauit, quòd non perseueraret in hoc, nec in ulla alia conditione, quae ad dignitatem attineat, &quia Luna erat in duodecimae finibus in trino Martis significat uagabundum, permutantem genus uitae, malam existimationem &in uitae toto decursu infinita inconuenientia. Et debilitas huius geniturae est, quòd caret aspectibus omnibus, nisi trino iam dicto, &natalium humilitas. Stellae de natura Mercurij, &maxime quae in pede geminorum, immensam gratiam &leporem, si cum Venere iungantur praestant. brachium finistrum antecedentis gemini, &genu sinistrum sequentis gemini, si cum Venere fuerint, homi nem omni libidinis uitio implicant, dorsum Leonis cùm Mercurio iunctum, praeclarum studijs facit, est enim naturae Saturni &Veneris. Dexter humerus Orionis, &dexter humerus aurigae, cum lo ue, magnam foelicitatem, cum Sole, illustre nomen, cum Saturno, magnam diligentiam &sedulitatem praestant. Vultur uolans, cum Luna, magnam praestat foelicitatem. Sol cum ceruice Leonis, uel alia naturae Saturni, uel Saturnus cum Spica &Boote, magnum significant infortunium: in eo genere, in quo ipsi Planetae aduersantur, ut si uitae, in uita: si diuitijs, in eis, nam praeter id quòd Saturnus per se malus est, plurimum ta men Soli aduersatur. Stellae de natura Mercurij &Veneris potentes, ut lucida coronae cum domino ascendentis, uenenum minantur. idem cor Scorpij, &cauda eius quae est in decimaseptima parte Sagittarij. Caput Serpentarij cum Luna, uel domino ascendentis, uiolen tam decernit mortem, &malum animum ac infidum. Stellae de natura Iouis &Martis, in humili fortuna cum Sole, aut de natura Veneris &Mercurij cum Sole, in principe, magna declarant detrimenta. illum enim praecipitem agent, hunc humilibus studijs, aut luxibus implicatum, magnis subijcient incommodis. Fomahant splendidissima aquarij &reliquae de natura Veneris &Mercurij, post illam, aeternam memoriam donant.