Latin
54.1 to 54.3
Girolamo Cardano, Libelli quinque 54.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
De directionibus. Cap. IIII. Ro directione cordis coeli, &eorum quae in illo sunt, sume differentiam significatoris &promissoris, in tabula ascensionum rectarum. Pro directione ascen dentis &eorum quae in illo sunt, sume differentiam Significatoris &Promissoris in tabula obliquarum ascensionum. Si uero fuerit Significator inter coeli medium, idest cor coeli &ascendens, sume illius differentiam à corde coeli, in tabula ascensionum rectarum, quam diuide per differentiam ascensionis rectae, medij coeli &ascendentis, quod exit, est pars horarum, inde detrahe ascensionem rectam significatoris, à recta promisso ris, obliquam ex obliqua, &harum differentiam duc in partem horarum, quod exit, adde differentiae ascensionum significatoris &promissoris rectarum. Si talis differentia est minor differentia ascensionis obliquarum, uel minue si sit maior, &quod relinquitur, est directio quaesita. Quod si Significator est inter ascendens &coeli imum, minue obliquam ascendentis ascensionem, ex obliqua medij coeli imi, idest anguli quartae domus, &cum eo quod exit, diuide differentiam ascensionum obliquarum ascendentis &significatoris, quod exit, est pars horarum, inde detrahe obliquam ascensionem significatoris ex obliqua promissoris, &rectam ex recta, &differentiam harum multiplica per partem horariam, quod exit, adde differentiae obliquarum ascensionum significatoris &promissoris, si talis differentia est minor differentia rectarum eorundem, uel minue, si maior, &quod colligitur, est differentia quaesita, seu directio. Si uero significator fuerit ab angulo quartae ad angulum decimae, ubicunque fuerit, siue in ipso angulo quartae, seu in quarta uel quinta uel sexta uel septima aut octaua aut nona, operatio tua erit ad unguem per puncta opposita significatori &promissori. Exemplum. Volo dirigere sextilem Iouis dextrum decimaenonae geniturae, qui est in partibus 3. min. 27. piscium, cum australi latitudine, idest partis ad cor coeli, accipio rectam ascensionem sine latitudine par. 18. min. 46 Capricorni. quae est par. 290. min. 20. quam minuo ex recta loci trini, inuenta sub latitudine, 1. par. australis, quae est par. 335. min. 46.