# Libelli quinque 55.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 55.1 to 55.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/55.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/55.1

Exemplum quartum, dirigamus trinum sinistrum Lunae in par. 11. min. 42 cancri, cum boreali latitudine par. 2. mi. 10, ad Martis corpus, differentia obliquarum ascensionum Martis & ascendentis, par. 26. mi. 43. differentia obliquarum imi coeli & ascendentis, par. 66. mi. 46. facta diuisione, prodeunt mi. 24. partes horarum, differentia autem ascensionum Martis & trini Lunae rectarum, par. 33. mi. 8, obliquarum, par. 28. mi. 32, differentia ha rum, par. 4. mi. 36, ducta in 24 mi. exeunt, par. 1. mi. 50, addita par. 28. mi. 32, quia obliqua est minor, quàm recta, fiunt par. 30. mi. 22. anni 30. menses 9. dies 24. quo tempore duxi uxorem, id est anno 1532 die 18 Iulij, & sic apparet quòd ad unguem inseruiunt, in mensibus etiam & diebus. Exemplum quintum, dirigatur oppositum louis ad Venerem, in medietate cadente, dirigemus locum Iouis ad oppositum Veneris, qui est par. 23. mi. 3 Arietis cum latitudine Australi, par. o. mi. 52. & habebimus quaesitum. Et ex hoc habemus circulum positionis cuiuslibet Stellae, nam quaere eius ueram ascensionem, modo priori habito, & quaere in qua poli eleuatione hoc idem accideret, & habebis circulum positionis illius. Exemplum in eadem genitura, ascensio recta Lunae fuit par. 343. mi. 9, obliqua par. 350. mi. 8, partes horarum Lunae inuentae min. 30. sec. 30. duc in differentiam, quae est par. 7. min. o. fiunt par. 3. mi. 33. quas adde par. 343. mi. 9. fiunt partes 346. mi. 42. Propria Lunae ascensio in eo loco, quaero igitur in qua poli eleuatione, partes 346. mi. 42 correspondent partibus 11.mi. 42 piscium, & inuenio quod in eleuatione poli 26 partium. igitur dico quod super circulum Lunae polus eleuatur par. 26. In stella autem quae magnam habeat latitudinem est difficilius, men pro hoc Monteregius consulatur in problemate 20 de dire ctionibus. Et ex hoc tertio habemus, ad quem locum perueniat quilibet annus. Exemplum. Volo scire quaenam signiferi pars ad Lunam in annis 45 perueniat, tu scis quòd anni 45 sunt par. 44. mi. 20. Has igitur addo propriae ascensioni Lunae, quae fuit par. 346. mi. 42. fiunt par. 31. mi. 2. quibus sub eleuatione poli positionis circuli Lunae correspondent par. 11. mi. 3.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
