Latin
RONIMI
Girolamo Cardano, Libelli quinque 57
Unproofread scanNot analysed yet
Haec caput &cauda draconis dicuntur, ualidissima Lunę, post Veneris, post Mercurij, post Iouis, inde Mar tis &Saturni. Cum planetae corpore uel radijs colligantur, uel in angulis sue rint, effectus suos producunt, etiam in prima aetate. Si uero quis uiuat usque ad mediam aetatem, experietur effectus Planetarum. non solum in angulis sed in succedentibus existentium. Si uero senex uixerit, etiam existentium in cadentibus domibus, planetarum uim experietur. Fixae autem effectus obscuros producunt, nisi cum planetis iungantur, aut saltem illorum illustrentur radijs. Validissimus planetarum est Luna, nam earum effectus cum illis iungitur. Prima aetate demonstrat, post Venus, inde Mercurius, celerius his praeter Lunam, Sol, serò tamen. Mats tarde, Iupiter tardius, Saturnus extremo senio. Caue tamen, quoniam in proprijs significatis, Planetae illico quasi suos effectus ostendunt, ut si Ioui cauda cigni iungatur, in diuitijs &filijs celerem, in alijs causis, quae ad Iouem non proprie pertinent, tardum euentum producunt. Piximus promissores, qui sunt inter septimum &undecimum locum, duobus modis dirigi, &per ascensiones significatoris &promissoris, igitur hae directiones quasi solum dimidiam uim habent. Cum uolueris habere rectum iudicium in his, omnes propinqui temporis directiones considera, uelut si cui contingat directio quae significet proditionem, alia carcerem, alia mortem, alia infa miam: dic quòd proditionis accusatus, plectetur morte publica. Sed si ordo non seruetur, ut si directio mortis praecedat directionem nem proditionis, &carceris: tunc duplex erit iudicium, unum quòd morietur ante haec: aliud, quòd quasi simul haec euenient. Si autem mortis publicae appareat directio, causae autem non ui deantur, tunc si debile erit, non perficietur, Si ualidum, perficietur causa iuncta, uelut si sit Saturnus occisor ex Leone in decima, erit insidijs alicuius senis praepotentis. Dispositores praeterea seu domini locorum significatorum, augent in promissis, &minuunt in abscisionibus, si locum significato ris aspiciant. Domini loci promissorum, si significatorem uel eius locum aspiciant, uel ipsum promissorem, qualecunque sit significa tum, ipsum augent. Si locum ad quem directio peruenit, adhuc magis. Si locum promissoris, non promissorem, qui ab initio est geniturae tempore, nihil iuuant, Significator per reuolutionem rediens ad suum locum, hora directionis minuit abscisionem, auget promissa, promissor si ibi cadat, semper auget. Reliqui planetae iuuant, si boni sint, &maxime in loco significatoris, mali nocent maxime in loco ad quem peruenit directio. Si planeta iun ctus fixae, in loco promissoris ab initio existenti, aliquo anno fuerit, directionis effectum ad finem perducet, ut si abscisor sit Satur nus cum corde Scorpij, aliquo autem anno Mars cum corde Scor pij iungatur, eo anno si locum significatoris ascendens uel eorum dominos aspexerit, proculdubio interficietur. Fixae stellae quae in signifero sunt, uel iuxta circulum planetae cui in longitudine coniunguntur, fortunam cum ipso tempore planetae iungunt, sic &quae iuxta imum uel coeli medium, quamuis plurimum à signifero distent. Celerius autem his boreales, in