# Libelli quinque 57-2

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/57-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/57-2

oriente; australes in occidente. Sero boreales in occidente, australes in oriente. tot autem annis ac mensibus serius, quotus est numerus partium correspondentium partibus latitudinis. De significatis reuolutionum, & de modo iudicandi ex propria nostra sententia. Cap. VI. N reuolutionibus primum illud considerare expedit? quòd generaliter omnis reuolutio in qua planetae sunt, contrario modo dispositi statui geniturae, etiam i si bene disponantur, periculum ingens significant. uelut si cui in genitura omnes sint sub terra, in reuo lutione autem supra terram, si cui omnes cadentes â domibus in genitura, & in reuolutione omnes in proprijs domibus, & si cui omnes retrogradi in genitura, & in reuolutione omnes in summis suorum paruorum circulorum partibus, Quanto deterius, si ad malum haec mutatio flat. Malum est etiam, si omnes qui erant in genitura sub terra, in reuolutione sint supra terram: & qui erant supra terram, dum nasceretur, hora reuolutionis sub terra sint. Permutari autem paucos planetas ad bonum melius est, sensim enim procedit haec mutatio, & maxime, si pluribus continuis reuolutionibus perpetuetur. Cum uero reuolutio similis est ex toto geniturę, tunc aliquid proculdubio expecta insigne eorum, quae in genitura promittuntur. idem si omnes significatores & promisse eiusdem rei ad loca sua soli reuertantur. Secundo, illud scire debes, naturam reuolutionum sequi naturam geniturarum, sed debilius. uelut si Mercurius & Venus in genitura fuerint in ascendente, faciunt habilem ad tractanda negotia leuia & artes, & ad uersandum cum hominibus. Si igitur mihi idem contingat in reuolutione, quamuis in genitura fuerint in sexta non in prima, & Iupiter fuerit in prima, ero tamen habilior ad haec illo anno: respectu dico mei, non tamen aliorum. Cum hoc igitur iuuaberis ex omnibus capitulis aspectuum & fixarum, & caeteris quae scripsi pro genituris. Scias tertio, quòd Solis reuersio ad suum locum nihil significat, quia praesupponitur. Mercurij autem parum, quia frequenter accidit. Veneris magis, sed non multum tamen. Lunae mediocriter, non tamen tantum quantum superiores propter motus celeritatem. Plus facit Mars, post Iupiter, omnium maxime Saturnus. Prima autem potestas atque perfectissima est, cum significator reuertitur Dized by Googlen Dig reuertitur ad locum promissoris, & ibi est promissor, aut in opposito, & est minus, aut in quadrato, & est adhuc minus, aut in trino & est etiam minus aut in sextili & est minus, aut non est ibi penitus, nec aspicit, & est minimum. Secunda est, cum promissor peruenit ad proprium locum, & significator est in opposito, uel quadrato, uel trino uel sextili, uel non aspicit omnino, eodem ordine ut in prima.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
