# Libelli quinque 6

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/6

Si ad locum Mercurij, erit industrius, ingeniosus, & si fuerit senex, à melancholia uexabitur. Planetae si capiti uel caudae iungantur, plus operantur, quàm si ad locum illorum perueniant, quem hora geniturae possidebant, generaliter tamen caput augmentum, cauda detrimenta significat. Superiores etiam capite gaudent. â cauda minus leduntur, inferiores, minus à capite iuuantur, & plurimum à cauda leduntur. Sol si in caudam incidat, detrimentum in uita, & honore significat. Quicunque foelices sunt, planetas habent in consimilibus signo rum partibus, aut cum fixis potentibus, ob hoc necesse est, cum in radios illorum noxios inciderit significator, ut magnum detrimentum patiatur, cum ualidarum causarum non obscuri sint effectus. Sic illud non est uerum, quòd fixae praebeant magnas foelititates, male terminantes, nam solum id est, quòd qui ad magnos ex insimo statu honores ascendunt, planetas potentes habeant necesse est, à quibus cum leduntur, leuiter ledi non possunt. Quicunque etiam foelices sunt, aut eruditi, cum Planetas habeant in eisdem partibus, ut ea in re polleant, uacuam relinquentibus illis genituram, necesse est ut etiam alijs in causis minus ualeant. Ob haec fiet, ut aliqui ab initio quasi stupidi, euadant soler tes, nam directionibus ac reuolutionibus Planetae sparguntur. Planetae cum ad locum coniunctionis luminarium peruenerint, quae genituram praecessit, debilius operantur, quàm si ad lo cum Lunae uenissent. Ascendens cum ad Saturnum, Iouemune peruenerit, uel illi tunc in eo fuerint, dum anni initium est, erit res composita ex significato Saturni uel louis & dispositionis eorum, & significationis eorundem, ut quae haec in anima & corpore, sic in honori bus & statu per cor coeli. Sol in septima significat inimicos potentes. Saturnus in octaua tristitiam ex mortuis, & si Saturnus fuerit dominus ascendentis & cadat in duodecima cum radijs malis Solis, erit in carceribus. Si Luna cum Saturno uel Marte & nodo in sexta fuerit, luxabuntur ossa.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
