# Libelli quinque 65.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 65.1 to 65.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/65.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/65.1

Cap. IX. N uita nati, quo ad nutritionem, oportet inspicere genituras parentum, & reuolutiones eorum, & dominos trigoni ascendentis, & iudicare. Post haec eligemus Solem semper, si sit in prima, septima, decima, nona, undecimaue, in Ariete uel Leone, aliquo ex planetis dominantibus respiciente, & si non respicit alius planeta, praeferemus Lunam in prima, nona, undecima, decima, septima in Tauro uel Cancro, respicientem alium planetam domina torem. Et inter domos robustior est in hoc significato, ut apparet, prima inde septima, inde decima, inde nona, inde undecima, aliqui tamen, quos aliàs secuti sumus, decimam septimae in hoc praeferunt. oportet etiam considerare, quòd Sol in initio nonae, est robustior quàm infine decimae uel septimae, & sic de alijs. Quod si Sol sit in Ariete, uel Leone, in locis praedictis, nullo respiciente, Luna autem in dictis locis, in foeminino signo non cadens & respiciat dominum loci, praeferemus eam proculdubio, ubi par sit locus. Scias tamen, quòd nullus planeta combustus, po test esse uitae significator. comburuntur tres superiores, & Luna, usque ad dimidium signi, idest partes 15, ultra citraque Solem, Inde Venus & Mercurius ad nouem. Quòd si nullus dominorum respiciat Solem uel Lunam, ipsi ta mequ uerint uel alter eorum in suis signis, eligemus illum, ut Lunam in Tauro. Et in negotio uitae, semper considerabimus Solem, etiam si cadat in Libra & fit in sexta domo, non tamen erit significator, & in paribus conditionibus, praeferemus illum Lunae, tam in die quam in nocte. Et si nullus eorum respiciat dominum loci, nec sit in sua dignitate, sit tamen aliquis eorum in aliqua quinque praedictarum domorum, erit significator. Quòd si in his non fuerit luminare, tunc dominus locorum Solis Lunae, ascendentis & coniunctionis uel oppositionis, idest loci luminaris hora oppositionis supra terram existentis, si eum do minus loci respiciat, & ipse sit in aliqua dictarum domorum, erit significator, & si dominus loci non respiciat dominum quatuor locorum, quamuis sit in prima uel alijs quatuor domibus, & aliquis respiciat ascendens ex dominis, erit ascendens significator.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
