# Libelli quinque 65

Girolamo Cardano, Libelli quinque, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/65

Quod si Mars, Saturnus, Venus, Mercuriusque misceantur in Tauro, Libra, Scorpione, Capricorno, Aquarioue, aut Piscibus, faciet homines iam adultos, patientes muliebria, à pueritia etiam longe magis, adulteros, incestos, masturbantes se, spintrias, & omni libidinis infamia deturpatos. In his autem plus coniunctio, post oppositio facit, inde quadratus, parum trigonus & sextilis. Sol autem & Iupiter, haec tegunt, minuuntque mala, & aliquando tollunt, prout robustiores fuerint. Domus quae hoc iuuant sunt prima, septima, sexta, & octaua. Cumque Saturnus auctor fuerit, erit pecunię causa & auaritiae, & cum dolo. Cum autem Mars, uiolentiae & ardoris. De uita nati.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
