# Libelli quinque 69.5-6

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 69.5 to 69.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/69.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/69.5

De amicitia & odio nati. Cap. XVII. Micitia duplex, alia quidem apparens, & haec necessa rio consequitur potentiam & opes, nam nec sine illis haec, nec sine hac illae stare possunt. at quod hic quaerimus est, an fide amici constent, an prosint. de trimenta etiam ab hostibus sunt pensitanda. Cum igitur loci fortunarum Lunae ac Solis commutantur, tunc certa est ac fida societas, ut cuidam contigit, qui Venerem in parte, ubi Lunam ego habeo, collocatam habuit. Quòd si Mercurius ac Luna, uel Sol ac Luna, uices commutent, aut Sol ac Mercurius, minus integra erit haec beneuolentia. At si Saturnus & Iupiter, uel Venius & Mars, erunt odia etiam amicitiae mixta. Sed Iupiter cum Saturno, iungit auaritiae causa. Mars cum Venere flagitij. Si uero Saturnus aut Mars, Soli, Mercurio, aut Lunae alterius terius geniturae opponantur, detrimenta alter alteri inferet. Sed deterior animo est, cui infortunae dominantur. ex aequo autem odium est, ubi Saturnus Marti opponitur alterius geniturae, àc maximum, Sed non semper, quandoque enim, imò frequentissime, alter alterum neque nouit.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
