Latin
DE GENITVRIS
Girolamo Cardano, Libelli quinque 7-3
Unproofread scanNot analysed yet
Hic enim pater praecedentis, longe meliore fortuna usus est. Vixit annis LXXV. patriae nostrae ma gnum decus, rarusque inter huius aetatis belli duces, inclytusque uictorijs plurimis: etiam familiam adauxit proprio splendore. Sol Venus ac caput iuncti, in angulo, in sextili Iouis &Martis, in signo triplicitatis, loue trino aspectu, Martem respiciente, maximam pollicentur fortunam, auget eam luna ascendens in 2, &in angulo primae cum cauda uero posita solertiam, qua cunctis fuit admirabilis. Praestat Mercurius item fortis &in angulo &in domo, &ascendentis dominus inter radios foelices, unde quaque omnia prospera, magnamque animi securitatem affert. Fuit &caput cum Venere iuxta Herculem, cum Venere etiam Apollo in eodem gradu, nec quicquam damnari potest, quadrato Saturni &Mar tis duntaxat excepto. Illud animaduertere dignum est, nullum signum bellicosiores efficere sagittario, horum est enim proprium arma tractare. Cum uero, quod saepius dictum est, nec piget repetere, tres fortunae in una genitura iunguntur, magnum pollicentur bonum. Hic autem cum stellis etiam quinque sunt, &in angulo &cum radijs foelicibus, ut si uel non credas Astronomiae, haec sola genitura, nisi omnino asinus sis, te doceat artem non esse inanem, uerum suppositos ar tificum loco impostores, è quibus etiam unus impudenter libri emendationem de optica facultate, à patre meo multis laboribus confectam, sibi uendicauit, quanquam etiam paterna tot iam an nis typis excusa &publica foret. Ingenij uim Veneri iunctus Mercurius in aquarij constellatione, de natura Saturni.