# Libelli quinque 71.5-7

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 71.5 to 71.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/71.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/71.5

Oppositus em locus planetarum ostendit non solum primae mortis qualitatem, Fixae etiam in loco anguli septimae & figurae coeli, ut alias dixi, sunt inspiciendae. Mlaneta qui interficit, est uel qui radios mittit hostiles ad locum ec receptus nec recipiens, estque infortuna, atque hic simul da & aufert, uel qui aspicit locum sequentem malo aspectu ultra corpus significatoris, uelut si Mars sit in decimaseptima parte pij & Sol in prima Tauri, nam radij Solis usque 16 solum extenduntur, uel qui est naturae contrariae significatori ex propia substantia, uel ratioue loci. Primo modo. Saturnus abscindit supta Solem, & Lunam, & Martem, & Venerem, & Mercurium. Supra Iouem autem non semper, & Mars abscindit supra Saturbum, & Iouem, & Mercurium, & Lunam. & Iupiter supra Sa turnum, quandoque & supra Venerem, & Lunam quandoque, & supra Martem, & Mercurium, semper, nisi in coniunctione, idest corpore, & supra Solem nunquam, & ita Venus supra Lunam, & Sa turnum, & Mercurium, & ualidior modus est oppositio, inde quadratus e coniunctio, inde sextilis. Trinus autem raro occidit, & Sol abscndit Lunam, & stellae fixae de natura infortunarum abscindunt, cum radius alicuius planetae super eas ceciderit. Ratione autem loci est, ut Venus in Scorpione abscindit ascen dena in Ariete. Quid ecclipses significent, & coniunctiones Fp.7 magnae in genituris. Cap. XXI. Ccidit mihi in anno 15 39, ut Sol ecclipsim patere tur in parte propinqua ascendentis, idest in octaua parte Tauri, & fuit etiam tunc Venus ascendentis nostri domina in Saturni opposito, & fuit obscuraS iij tis rlig. tus Sol ex tribus quartis diametri, & erat in nona domo: & Astro logi disceptabant, quia hoc mihi celerem denunciaret mortem, & iam praeterierunt sex anni & uiuo, nec unquam melius me habui.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
