# Libelli quinque 73.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 73.1 to 73.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/73.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/73.1

Si luminare uitae, eclipsetur in loco promissoris mortis nocebit egregie. Quomodo operum initia à genitura ipsa pendeant, & an electio aliquid proficiat. Cap. XXII. Aeterum, initia operum non illico in genitura apparent, sed per ipsas directiones. Vt in trigesima ge nitura, non eam potentiam decernunt caput & Ve nus in septimo loco, sed cum Sol eis proximus esset, maxime cum Martis quadrato, & prius Solis oppo situm ad ascendens peruenisset, unde iter, quemadmodum res ex rebus, sic euentus ex euentibus nascuntur & fiunt, nam & in omnibus ob id sapienter egisse iuuat, cum causae sint hae naturales, nunc enim fatum relinquo. Igitur difficilis haec est scientia etiam nobis, qui eam inuenimus, quatuor de causis. Prima, quoniam ob multitudinem negotiorum uni non possumus esse intenti, nec etiam illam eligere facile, quae sit excellentioris conditionis. Secunda, quoniam non est facile eligere ex significatoribus, quid proprie decernat, nam iam pluribus annis sicut in quinquagesima genitura, aliquid magnum ut in tua pollicebamur & sperabamus, quale autem hoc futurum sit, planè fateor me uix assequi posse. Tertia uero, quae maxima est, ea est, quòd congressus rerum perpendere non possumus, praecessit enim primo trini Solis ad Lunam accessus, tum illico oppositi Solis ad ascendens iter significans. Posthaec autem, simul Mercurij ad Solis corpus, auctionem dignitatis decernentis, erant autem simul & reliqua, paulo post cor coeli, trinus Solis attigit, & Martem Solis quadratus. Itaque iam peracta re facile est causas & etiam naturales inuenire: ante difficillimum. nam nisi fiant congressus, non perficiuntur res. congressus autem temporum rationem praesupponunt. At longissimus est hic labor, tum magis, me, alijs in rebus, & si non dignioribus, attamen mihi necessarijs intento. haec enim ars plurimum & negocijs uacuum, ut quisquam hic scripta assequatur, postulat. Quarta, quae omnibus alijs adhuc difficilior est causa: quòd quantitatem rerum attingere non possumus, atque in hac om nes fermè laborant artifices, qui coniectura utuntur, ut medici, nautae, imperatores exercituum. ueterinarij. tamen eo magis, quòd non minus in hac arte, quàm in his, accidunt diuersitates ex regionibus, & ciuitatibus, & legibus, & temporibus.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
