Latin
73.5 to 73.7
Girolamo Cardano, Libelli quinque 73.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim eadem ad unguem significant fixae, uel erraticae, uel coeli partes, quae Romanorum temporibus. nam nec in eisdem erraticae locis sunt, nec aequali motu mouentur, nec erraticas eodem modo excipiunt: aliae enim latitudinem erraticae, aliae longitudinem uariam suscipiunt. Haec eadem in erraticis motis absidibus, &si gni feri rursus alia natura est. nam calidae &uehementes stellae, quae aliàs in Leone erant, nunc sunt in Virgine, unde utraque signa temperatiora. Ergo rerum initia â genitura pendent tribus modis, uel ab ipsa, uel à directione, uel à reuolutione. haec uero generalibus causis comparari debent. Caeterum electio in his aliquid facit: sed quis sciet eligere? indicat tamen satio &insitio prodesse electionem: in rebus tamen uoluntarijs parum prodest, &difficillima est: cum tamen ad genituras respicimus, faustis temporibus, idest annis, magna aggredi bonum est. non enim semper astra quan tum necesse est impellunt. dierum autem ac horarum electio ab surdissima est. nisi in naturalibus diligenter perpensa Lunae ratione. quandoquidem nec eo perfectionis deuenimus, ut dierum de creta possimus attingere. dedimus tamen modum, sed labor utilitatem plerunque superat. At uideo quid sis dicturus: si Sol mihi dignitatem decernit iter ingressuro, at non ego iter ingrediar, nonne uana est haec naturalis causa? Respondeo, ubicunque fuero Sol me digne ut excipiar faciet, magis autem alibi quàm hic. sed potest frustrari perfectio operis non operatio. De pestilentia, bello, &naufragio, quomodo ad genituras comparentur. Cap. XXIII.