Latin
74.5 to 74.7
Girolamo Cardano, Libelli quinque 74.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sufficit igitur ad hoc, ut quis in clade cadat, ut signum aliquod habeat uiolentae mortis, &si minime tunc esset moriturus, in peste morbi, in naufragio aquae, quod autem extra haec est, ad fati attinet rationem, &incompraehensibile est. Temerarij autem super his dijudicant, &artem ipsam infamem reddunt. Sed &eadem ratione, uerum rarius, bona contingunt ex generalibus causis, quae nusquam in genitura apparent. Qui igitur totam posset assequi artem, posset &omnia praedicere. Sed non licet, cum tot habeamus artes prae manibus, longe faciliores, quarum minimam tamen partem assequimur: ut medicinae, bellicae rei, &rusticae, &nauigandi, tum philosophiae decreta &naturales causas. hae autem etiam his obscuriores sunt. Naufragium facit Saturnus, &Mars, &fixae de horum natura, cum Lunae sociantur, uel dominum ascendentis pulsant, faciunt &eclipses, &magnae coniunctiones, unde plures erunt. pestem. eclipses etiam, &cometae. clades cometae denunciant &Mars dominator, quibus nascentibus Cometa in loco principali fuerit, magna euenient. De diuinatione per somnia, &reliqua, &de natura signorum. Cap. XXIIII. Sunt Vnt proprietates in signis &Planetis ad diuersa. un de qui habuerit Lunam in Sagittario uel Piscibus, diuinabit etiam sine arte. Luna etiam coniuncta loui uel Mercurio, diuinationem ex arte promittit, cui pisces aut Sagitarius in nono loco fuerint, ille somnia habebit uera, maxime si Iupiter fuerit in Horoscopo. &si loco louis fuerit Saturnus, &in nona Capricornus uel Aquarius, uidebit quidem multa, sed falsa. post Iouem Venus facit diuinare, tum etiam Sol maxime.