# Libelli quinque 75.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 75.1 to 75.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/75.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/75.1

Aries si ascendat, facit operarijs artibus deditum, mutabilis consilij, formosum. Taurus laboriosum, constantem, & plerunque ferro uel ueneno morietur. Gemini fraudulentum, & disciplinarum amatorem. Cancer studiosum, si iuxta medium inconstantem, atque ideo in suis rebus imperfectum. Leo fortem, & tristi facie, crudelem. Virgo deditum disciplinis, rapacem crudelem. Libra uarium, in eo enim dominantur duo planetae contrariae naturae. Saturnus & Venus, aliquando uenereis & iocis, aliquan do serijs totus incumbet, contemptorem disciplinarum, memorem, & ob id ad linguarum scientiam aptum, in hoc tamen conuenit cum Ariete. signa enim aequinoctia, ad linguas, fixa ad disciplinas sunt aptiora. Scorpio malorum morum. Sagittarius audaces, libenter arma tractantes. Capricornus fusco colore semper, & salaces, uersutos, & minime harum amatores. Aquarius suscos & foedi concubitus. Pisces duplicis animi, blesos. haec eadem sed minus faciunt, si uel Luna uel dominus ascendentis in eis fuerint. De scientia mensis diei, & horae futurorum. Cap. XXV. N hoc considera, ut dixi, exquisitissime reuolutionem primo, Secundo directionem usque ad dies, Tertio directionem reuolutionis, Quarto consistentiam pla ad netae in loco, Quinto domini loci consistentiam, Sexto Alfridaria, Septimo & ultimo distantiam temporis inter ingressum Solis in punctum significatoris, ad locum qui occidit ex significatoris loco, ut alias dictum est. de reuolutionibus autem & directionibus iam superius dictum est, & per exempla explicatum. reuolutionis etiam directio eodem modo agitur, ut directio generalis, sed partibus inuentis dabis diem & tertiam horae partem, nam differentia, erroris causa non est. Exemplum autem quarti est, quòd si Saturnus mihi inimicus in uita permeauerit ascendens, idest à 6. partibus Tauri ad 6. geminorum, male afficiet corpus meum, sed longe deterius cum ad 11. partem piscium peruenit, qui est uitae dator, & cum fuerit in Aquario & Libra, augebit honores, quia Aquarius est decima domus & Libra locus Veneris & Mercurij & Solis, & Iupiter in Aquario eodem modo. Exemplum autem quinti modi est, ut Venus domina ascendem tis, quoties fuerit in Scorpione, male me afficiet, & quoties Luna ceciderit in geminis, semper male me habeo, ibi enim sunt hostes uitae. Exemplum sexti iam habuisti, sed septimi est in quadragesima septima genitura. Sol in natiuitate, significauit pontificiam dignitatem, in reuolutione etiam: & promissor fuit Iupiter, & distantia horum per partes aequales erat 91.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
