# Libelli quinque 75.5-6

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 75.5 to 75.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/75.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/75.5

significauit igitur, quod post 91. diem, ab ingressu loci significatoris hoc fieret, sed cum significator esset ipse met Sol, ideo nonagesima prima die à reuolutione hoc fuit, potuisset & significare nonagesima prima die ab ingressu Solis in 27. partem piscium, sed hoc rarius contingit, habent tamen omnes reuolutiones haec duo tempora. Si uero fignificator non est Sol, ut in uigesima sexta genitura, nam ibi est Luna: & occisor locus louis & quadratum Martis, & fuerunt par tes 13. & tantum distulit ab ingressu Solis in 22, partem Aquarij, quae est opposita ascendenti. Considera etiam Lunae reuolutiones, ut uidisti ibi, nam ipsa peruenit hora mortis ad Martem promissorem. T ij Caput De perfectione artis, & significatoribus hominum Heroum. Cap. XXVI. Cias, quòd res quae praedicuntur, aliae sunt consisten tes, ut temperatura, mores, forma corporis, uires, ingenium, quae quamuis permutentur, semper tamen, nisi casu aliquo uiolento à pristina natura recedant, compa rationem ad radicem suam retinent, & haec omnia, à sola genitura dignoscuntur. Aliae autem res tempore acquiruntur, ut eruditio, fama, diuitiae, honores, magistratus, cicatrices, & defoedationes corporis, & usus uenereorum.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
