# Libelli quinque 8

Girolamo Cardano, Libelli quinque, DE GENITVRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/8

Hic male positus, cadens, in sextoque loco, dignitates omnes & gloriam in perpetuum negat, quae ab administratione procedit. Contra Martem, fouet cordis coeli dominum, quare non dignitatibus priuat, quae iure carent imperandi: nec ulli possum esse Principi in precio, nisi qui Ecclesiasticam habuerit dignitatem. Quartum est, Lunae constitutio in quadrato infortunarum, & ipsa cum capite Algol in uno circulo, & cum aquarij constellatione de natura Saturni, ipseque Mars in uno circulo cum Aldebaran. Hoc tam saeuo concursu neque deterius quicquam potest esse uel excogitari: imbecillem uentriculum, imbecille cerebrum, insidias, inimicos, iacturam rerum, insectationes, innumeraque cum extremis periculis mala coniungit, & apud populum falsis notis famam inurit. Luna enim sola uniuscuiusque geniturae dimidium est. Vt uero haec genitura, fit pro exemplo aliarum omnium, tam pro structura quàm pro iudicio, sic collocabimus, Primo ea quae sunt ad iudicium necessaria. Elegissem certe libentius alienam, cum difficillimum sit de seipso recte loqui posse. Sed cum haec solum mihi uere cognita sit, laborauerimque in ea annis plusquam triginta, ob id malui periculo meo etiam, ut soleo, studiosis satisfacere. disponam igitur primo horas decem significatorum hoc modo. Horae Sigit. Pro habenda eleuatione poli super locum extra eclipticam iuxta nostram sententiam: uide quae pars eclipticae ascendat cum illa propria ascensione loci, sub parte horarum loci. Inde uide in qua poli eleuatione illius partis eclipticae illa fit obliqua ascensio. De Vita.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
