# Libelli quinque 85.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 85.1 to 85.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/85.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/85.1

Exemplum est, quòd Sol significat animam uitalem, & cerebrum significat Luna: & epar cum naturali uirtute significat ascendens: & horum locorum dispositores quicunque sint, illi sunt secundum accidens dominatores. Et secundum hoc initia duodecim domorum, ut quam sunt in primo mobili sunt secundum substantiam: & dominatores & partes eorum sunt secundum accidens. Et res quae significantur, sunt tres: dispositiones animi, & corporis, & fortu nae, & his dominantur ascendens & dispositor: Luna & dispositor: & Mercurius & dispositor, & Venus ingreditur in genere uoluptuoso, non tamen est domina secundum substantiam. tres er go sunt animae dispositores secundum substantiam, & tres secundum accidens. res corporis sunt per ascendens & Solem & Lunam, & aliqui addunt locum coniunctionis, & ego non sum de illis. Hi ergo dominantur secundum substantiam, & dispositores eorum secundum accidens. Res autem fortunae sunt diuitiae amici, consanguinei, & honores: & Saturnus cum quarta, & dispositores, dominantur stabilibus, & Iupiter & secunda cum dispositoribus, dominantur diuitijs proprie uocatis, ut sunt pecuniae & suppellex, duo ergo sunt significatores secundum substantiam, & duo secundum acci dens. in quolibet genere facultatum, Saturnus & Sol significant patris conditiones, & duo significatores eorum. Venus & Iupiter, & undecima, significant amicos & dispositores eorum: tres ergo sunt domini secundum substantiam, & totidem secundum accidens. Luna Venus & septima, significant uxorem & dispositores eorum similiter, Mars & septima secundum substantiam. signifiugnilicant inimicos, & loca opposita luminarium, & domini ascendentis nequaquam, & dispositores sunt domini eorum per accidens. Saturnus & duodecima significant hostes occultos secundum substantiam, & dominatores secundum accidens, quinta & Venus, & Luna, dant filios, & Iupiter, & hoc secundum substantiam: & dispositores horum secundum accidens. Mercurius & sexta dant seruos, & similiter dispositores. Mars, & sexta, & Saturnus, & dispo fitores, dant infirmitates. Saturnus, & septima, & dispositores, mortem cum abscisore uitae, & sunt tres secundum substantiam, & totidem secundum accidens. Mars cum nona & Luna, dant itinera & dispositores: Sol, Iupiter & decima, dant dignitates, & di spositores: Luna, Venus & dispositores dant matris fortunam: Luna & Mercurius & tertia, dant fratres & consanguineos: Mars & Luna cum tertia & dispositoribus, dant itinera parua: ea ergo est ratio dominatorum secundum substantiam. Tunc est regula generalis haec, dominator secundum substantiam, semper manet idem, in omnibus reuolutionibus: & dominator secundum accidens, uariatur in reuolutionibus adinuicem, non ab eo quòd fuit in genitura.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
